| DE CVPIDITATE VITAE | |
| Verum quia excessus e uita et fortuitos et uiriles, | 9.13.pr.1 |
| quosdam etiam temerarios oratione attigimus, subi- | |
| ciamus nunc aestimationi enerues et effeminatos, ut | |
| ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, | |
| sed etiam sapientior mortis interdum quam uitae sit | 5 |
| cupiditas. | |
| M'. Aquilius, cum sibi gloriose <extingui> posset, | 1.1 |
| Mithridati maluit turpiter seruire. quem non<ne> ali- | |
| quis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano | |
| imperio digniorem, quoniam conmisit ut priuatum | |
| obprobium publicus rubor existeret? | 5 |
| Cn. quoque Carbo magnae uerecundiae est | 2.1 |
| Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu | |
| Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a | |
| militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum leuare | |
| prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis | 5 |
| usu diutius frueretur, eo <us>que moram trahens, | |
| donec caput eius sordido in loco sedentis abscidere- | |
| tur. ipsa uerba tale flagitium narrantis secum | |
| luctantur, nec silentio amica, quia occultari non | |
| meretur, neque relationi familiaria, quia dictu fasti- | 10 |
| dienda sunt. | |
| Quid, <D.> Brutus exiguom et infelix momentum | 3.1 |
| uitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad | |
| eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, | |
| non solum ceruicem gladio subtraxit, sed etiam con- | |
| stantius eam praebere admonitus ipsis his uerbis | 5 |
| iurauit: 'ita uiuam, dabo'. <o> cunctationem fati | |
| aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu | |
| furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis | |
| sanae rationis modum expugnando, quae uitam dili- | |
| gere, mortem non timere praecepit. | 10 |