| Eadem Xerxen regem pro totius Asiae | 9.13(ext).1.1 |
| armata iuuentute, quod intra centum annos esset | |
| obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi | |
| specie alienam, re uera suam condicionem deplo- | |
| rasse uidetur, opum magnitudine quam altiore animi | 5 |
| sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mor- | |
| talem se natum fleuerit? | |
| [QVAM EXQVISITA CVSTODIA VSI SINT | |
| QVIBVS SVSPECTI DOMESTICI FVERVNT] | |
| Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos | 2.1 |
| habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec | |
| a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus | |
| fuisse creditur, incipiam. | |
| Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum | 5 |
| reponens salutem suam custodia canum uallauit. | |
| quo tam late patens imperium? quo tantum libero- | |
| rum numerum? quo denique tam arta beniuolentia | |
| constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuen- | |
| dam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit? | 10 |
| Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecor- | 3.1 |
| dia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum in- | |
| finito ardore coniugis Thebes teneretur, ad ea[nde]m | |
| ex epulis in cubiculum ueniens barbarum con- | |
| punctum notis Thraciis stricto gladio iubebat an- | 5 |
| teire, nec prius se eidem lecto committebat quam | |
| a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium | |
| irato deorum numine conpositum, neque libidini | |
| neque timori posse imperare. cuius timoris eadem | |
| et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe pae- | 10 |
| licatus ira mota interemit. | |
| Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus hu- | 4.1 |
| iusce tormenti quam longa fabula! qui duodequa- | |
| draginta annorum dominationem in hunc modum | |
| peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissi- | |
| marum gentium homines et a familiis locupletium | 5 |
| electos praeualidos seruos, quibus latera sua con- | |
| mitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere | |
| filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam adul- | |
| tae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non | |
| ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium | 10 |
| nucum putaminibus barbam sibi et capillum adure- | |
| rent. nec securiorem maritum egit quam patrem. | |
| duarum enim eodem tempore, Aristomaches Syra- | |
| cusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus | |
| neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit | 15 |
| atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra | |
| lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipie- | |
| bat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus | |
| opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset. |