| DE SIMILITVDINE FORMAE | |
| De similitudine autem oris et totius corporis al- | 9.14.pr.1 |
| tiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque | |
| alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et | |
| contextui sanguinis respondere, nec paruum argu- | |
| mentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere | 5 |
| gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse | |
| certam naturae legem, sed species mortalium, prout | |
| fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo | |
| plerumque ex speciosis deformis et ex robustis in- | |
| ualidos partus edi. <igi>tur, quoniam ista quaestio in | 10 |
| ambiguo uersatur, pauca inter alienos conspectae | |
| similitudinis exempla referemus. | |
| Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et | 1.1 |
| Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato | |
| statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari | |
| possent. certe, quocumque aut Vibius aut Publicius | |
| accesserant, ora hominum in se obuertebant, uno | 5 |
| quoque speciem amplissimi ciuis in personis medio- | |
| cribus adnotante. | |
| Quod quidem fortuitum ludibrium quasi here- | 2.1 |
| ditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius | |
| eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus est, | |
| ut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum | |
| eius nomen repellere a se non ualuerit. | 5 |
| Eximiae uero nobilitatis adulescens Cornelius | 3.1 |
| Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae co- | |
| gnominibus abundaret, in seruilem Serapionis appel- | |
| lationem uulgi sermone inpactus est, quod huiusce | |
| nominis uictimari <per>quam similis erat. neque illi | 5 |
| aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo | |
| minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt. | |
| Generosissimum consulatus collegium Lentuli | 4.1 |
| et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter simili- | |
| tudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed | |
| alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris | |
| traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, | 5 |
| Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, | |
| habuisset. | |
| At M. Messala consularis et censorius Meno- | 5.1 |
| genis Curioque omnibus honoribus abundans Burbu- | |
| lei, ille propter oris aspectum, hic propter parem | |
| corporis motum, uterque scaenici nomen coactus | |
| est recipere. | 5 |
| Abunde sint haec <de> domesticis, quoniam et per- | |
| sonis sunt excellentia et non obscura notitia cele- | |
| brantur. |