| Regi Antiocho unus ex aequalibus et | 9.14(ext).1.1 |
| ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis | |
| fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi inter- | |
| fecto uiro dissimulandi sceleris gratia in lectulo | |
| perinde quasi ipsum regem aegrum conlocauit ad- | 5 |
| missumque uniuersum populum et sermone eius et | |
| uultu consimili fefellit, credideruntque homines ab | |
| Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi con- | |
| mendari. | |
| Hybrean autem Mylasenum copiosae atque | 2.1 |
| concitatae facundiae oratorem Cymaeorum seruo | |
| strigmenta gymnasii colligenti tantum non germa- | |
| num fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita | |
| liniamentis oris et omnium membrorum conpares | 5 |
| erant. | |
| Ille uero, quem in Sicilia prouinciae <rect>oris | 3.1 |
| admodum similem fuisse constat, petulantis animi: | |
| pro consule enim dicente mirari se quapropter sui | |
| tam similis esset, cum pater suus in eam prouin- | |
| ciam numquam accessisset, 'at meus' inquit 'Romam | 5 |
| accessit': ioco namque lacessitam matris suae pudi- | |
| citiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta | |
| audacius quam uirgis et securibus subiecto conuenie- | |
| bat ultus est. |