| DE IIS QVI INFIMO LOCO NATI | |
| MENDACIO SE CLARISSIMIS FAMILIIS | |
| INSERERE CONATI SVNT | |
| Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps | 9.15.pr.1 |
| temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec fe- | |
| rendum ullo modo periculique cum priuatim tum | |
| etiam publice late patentis. | |
| Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ue- | 1.1 |
| niens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, | |
| praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre | |
| euidens mendacium turbulento uulgi errore, amplis- | |
| sima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus | 5 |
| ocularius medicus C. Marium VII consulem auum | |
| sibi uindicando [ita se] extudit, ut et coloniae se ue- | |
| teranorum complures et municipia splendida collegia- | |
| que fere omnia patronum adoptarent. quin etiam | |
| cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania | 10 |
| oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo | |
| intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus | |
| est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic erubescen- | |
| dae procellae obstitissent, simile uulnus res publica | |
| excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum de- | 15 |
| creto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo | |
| receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi | |
| senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum | |
| necatus in carcere seras prompti animi ad omne mo- | |
| liendum scelus poenas pependit. | 20 |
| Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras re- | 2.1 |
| gentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc | |
| iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissi- | |
| mae sororis eius Octauiae utero se genitum fingere | |
| auderet, propter summam autem inbecillitatem cor- | 5 |
| poris ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium | |
| retentum, subiecto in locum suum proprio filio, di- | |
| ceret, uidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates | |
| et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sor- | |
| dida contagione inquinarentur. sed dum plenis in- | 10 |
| pudentiae uelis ad summum audaciae gradum fertur, | |
| imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est. | |
| Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Ser- | 3.1 |
| torii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla ui | |
| conpelli potuit. | |
| Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se | 4.1 |
| Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius conten- | |
| dit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis de- | |
| scendit, ut uix iustis et aequis sententiis consterna- | |
| tio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen | 5 |
| quaestione neque calumniae petitoris neque uiolen- | |
| tiae plebis iudicantium religio cessit. | |
| Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum | 5.1 |
| potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filium- | |
| que eius patriis penatibus expulit uociferando non | |
| illum, sed se Dione esse procreatum. uerum post- | |
| quam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas <rem | 5 |
| publicam> reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore | |
| principe obtinente in publica custodia spiritum posuit. |