| Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, | 1.1(ext).1.1 |
| bene a patribus conscriptis uindicata, quod ad uio- | |
| lentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter | |
| atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus | |
| ex thesauro eius magnam illi pecuniam dare, cum | 5 |
| onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae tem- | |
| pestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus | |
| est, in quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi | |
| thesauri custodiae restituta est. | |
| At non similiter Masinissa rex. cuius cum | 2.1 |
| praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex | |
| fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis | |
| sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde | |
| essent aduecti, quinqueremi reportandos Melitam | 5 |
| inque templo Iunonis conlocandos curauit, insculptos | |
| gentis suae litteris significantibus regem ignoran- | |
| tem eos accepisse, libenter deae reddidisse. factum | |
| <magis> Masinissae animo quam Punico sanguini con- | |
| ueniens! | 10 |
| Quamquam quid attinet mores natione per- | 3.1 |
| pendi? in media barbaria ortus sacrilegium alienum | |
| rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia | |
| sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi | |
| uoluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spo- | 5 |
| liato Locris, cum per altum secundo uento classe | |
| ueheretur, ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona | |
| nauigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis tribua- | |
| tur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis | |
| aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis | 10 |
| Karthaginiensium ornauerat, iniectoque ei laneo pal- | |
| lio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme | |
| frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni | |
| aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream | |
| demi iussit, quod adfirmaret non conuenire patrem | 15 |
| Apollinem inberbem, ipsum barbatum conspici. idem | |
| mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit, quod- | |
| que in his more Graeciae scriptum erat bonorum | |
| deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicauit. | |
| idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae | 20 |
| simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tolle- | |
| bat et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam | |
| stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, | |
| ab his porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi de- | |
| bita supplicia non exsoluit, dedecore tamen fili mor- | 25 |
| tuus poenas pependit, quas uiuus effugerat: lento enim | |
| gradu ad uindictam sui diuina procedit ira tarditatem- | |
| que supplicii grauitate pensat. | |
| In quam ne incideret Timasitheus Liparita- | 4.1 |
| norum princeps † consilio sibi aliter atque uniuersae | |
| patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in | |
| freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni | |
| ponderis aurea cratera, quam Romani Pythio Apol- | 5 |
| lini decimarum nomine dicauerant, incitato ad eam | |
| partiendam populo, ut comperit * * * |