| DE INDOLE | |
| Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus | 3.1.1.1 |
| in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius | |
| tam memorabilis operis index est in Capitolio statua | |
| bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: | |
| iniquum enim putauit eum honori nondum tempesti- | 5 |
| uum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset. prae<cu>- | |
| currit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter | |
| faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio re- | |
| tulit, cuius eum uix spectatorem anni esse patieban- | |
| tur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus | 10 |
| telorum et aduentantis equitatus fragor et concur- | |
| rentium exercituum impetus iuuenibus quoque ali- | |
| quantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae | |
| pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit. | |
| Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae | 2.1 |
| defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui | |
| educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de ciui- | |
| tate inpetranda conuenissent, a Q. Poppedio Latii | |
| principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios | 5 |
| apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non | |
| facturum se respondit. iterum deinde ac saepius | |
| interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius | |
| in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde | |
| se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac | 10 |
| re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa | |
| uox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc | |
| esse tam paruum, quo senatore ne sperare quidem | |
| nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato | |
| totius curiae grauitatem percepit perseuerantiaque | 15 |
| sua Latinos iura nostrae ciuitatis adprehendere cu- | |
| pientes reppulit. | |
| Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad Sul- | |
| lam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata | |
| uidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum | 20 |
| nomine <Sarpedonem> interrogauit quapropter nemo | |
| inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: | |
| cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem | |
| deesse, quod salus eius magno praesidio militum cu- | |
| stodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obse- | 25 |
| crauit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, | |
| quod in lecto illius considere soleret. paedagogus et | |
| animum Catonis agnouit et propositum exhorruit | |
| eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. | |
| nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis | 30 |
| deprehensum uictorem non extimuit tum maxime | |
| consules, municipia, legiones, equestris ordinis ma- | |
| iorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci | |
| statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sul- | |
| lae nece cogitasset. | 35 |
| Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipu- | 3.1 |
| lum suum in schola proscriptionem paternam lau- | |
| dantem ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem | |
| facturum minitantem colapho percussit. dignam ma- | |
| num, quae publico parricidio se non contaminaret. | 5 |