| Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, | 3.1(ext).1.1 |
| cuius nescio utrum bona an uitia patriae pernicio- | |
| siora fuerint—illis enim ciues suos decepit, his ad- | |
| flixit—, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum | |
| uenisset eumque secreto tristem sedentem uidisset, | 5 |
| interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem | |
| gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propy- | |
| laea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse | |
| consumptaque in id opus ingenti pecunia non inue- | |
| nire quo pacto ministerii rationem redderet atque | 10 |
| ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius quem- | |
| admodum rationem non reddas'. itaque uir amplis- | |
| simus et prudentissimus suo consilio defectus puerili | |
| usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inpli- | |
| cati bello rationibus exigendis non uacarent. sed | 15 |
| uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an | |
| glorientur, quoniam adhuc inter execrationem homi- | |
| nis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur. |