| LIBER SEXTVS | |
| DE PVDICITIA | |
| Vnde te uirorum pariter ac feminarum praeci- | 6.1.pr.1 |
| puum firmamentum, Pudicitia, inuocem? tu enim | |
| prisca religione consecratos Vestae focos incolis, tu | |
| Capitolinae Iunonis puluinaribus incubas, tu Palatii | |
| columen augustos penates sanctissimumque Iuliae | 5 |
| genialem torum adsidua statione celebras, tuo prae- | |
| sidio puerilis aetatis insignia munita sunt, tui nu- | |
| minis respectu sincerus iuuentae flos permanet, te | |
| custode matronalis stola censetur: ades igitur et <re>- | |
| cognosce quae fieri ipsa uoluisti. | 10 |
| Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius uiri- | 1.1 |
| lis animus maligno errore fortunae muliebre corpus | |
| sortitus est, a <Sex.> Tarquinio regis Superbi filio per | |
| uim stuprum pati coacta, cum grauissimis uerbis in- | |
| iuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, | 5 |
| ferro se, quod ueste tectum adtulerat, interemit cau- | |
| samque tam animoso interitu imperium consulare | |
| pro regio permutandi populo Romano praebuit. | |
| Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Vergi- | 2.1 |
| nius plebei generis, sed patricii uir spiritus, ne pro- | |
| bro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non | |
| pepercit: nam cum App. Claudius decemuir filiae | |
| eius uirginis stuprum potestatis uiribus fretus per- | 5 |
| tinacius expeteret, deductam in forum puellam occi- | |
| dit pudicaeque interemptor quam corruptae pater | |
| esse maluit. | |
| Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius | 3.1 |
| Aufidianus eques Romanus, qui, postquam conperit | |
| filiae suae uirginitatem a paedagogo proditam Fannio | |
| Saturnino, non contentus sceleratum seruum adfecisse | |
| supplicio etiam ipsam puellam necauit. ita ne tur- | 5 |
| pes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit. | |
| Quid P. Maenius, quam seuerum pudicitiae | 4.1 |
| custodem egit! in libertum namque gratum admo- | |
| dum sibi animaduertit, quia eum nubilis iam aetatis | |
| filiae suae osculum dedisse cognouerat, cum praeser- | |
| tim non libidine, sed errore lapsus uideri posset. ce- | 5 |
| terum amaritudine poenae teneris adhuc puellae | |
| sensibus castitatis disciplinam ingenerari magni aesti- | |
| mauit eique tam tristi exemplo praecepit ut non so- | |
| lum uirginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad | |
| uirum sincera perferret. | 10 |
| Q. uero Fabius Maximus Seruilianus honori- | 5.1 |
| bus, quos splendidissime gesserat, censurae graui- | |
| tate consummatis exegit poenas a filio dubiae casti- | |
| tatis et punito pependit uoluntario secessu conspectum | |
| patriae uitando. | 5 |
| Dicerem censorium uirum nimis atrocem exti- | 6.1 |
| tisse, nisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore | |
| quaestum a domino facere coactum tam seuerum | |
| postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia | |
| stupri se crimine coinquinauerat, interemit. quam | 5 |
| sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse | |
| existimare debemus, in qua etiam institores libidinis | |
| tam seueros eius uindices euasisse animaduertimus? | |
| Sequitur excellentis nominis ac memorabilis | 7.1 |
| facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis curu- | |
| lis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad popu- | |
| lum dixit, quod filium suum de stupro appellasset, | |
| eoque asseuerante se cogi non posse ut adesset, quia | 5 |
| sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribuni- | |
| cium auxilium <in>plorante, totum collegium tribuno- | |
| rum negauit se intercedere quo minus pudicitiae | |
| quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus | |
| uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat | 10 |
| iuuenem productum in rostra defixo in terram uultu | |
| perseueranter tacuisse uerecundoque silentio pluri- | |
| mum in ultionem suam ualuisse. | |
| Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer | 8.1 |
| poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri | |
| familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo | |
| eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum | |
| tunc, sed animus in quaestionem deductus est, plusque | 5 |
| uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit. | |
| Contionis haec, illa curiae grauitas. T. Vetu- | 9.1 |
| rius filius eius Veturii, qui in consulatu suo Samni- | |
| tibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum | |
| propter domesticam ruinam et graue aes alienum P. | |
| Plotio nexum se dare adulescentulus admodum co- | 5 |
| actus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum | |
| pati noluerat, adfectus querellam ad consules detulit. | |
| a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in | |
| carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu po- | |
| sitam Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit. | 10 |
| Et quid mirum, si hoc uniuersi patres con- | 10.1 |
| scripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis | |
| <C.> Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum | |
| uirtutisque nomine quater honore primi pili ab im- | |
| peratoribus donatum, quod cum ingenuo adulescen- | 5 |
| tulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis | |
| onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil | |
| negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, | |
| quod adulescens ille palam atque aperte corpore | |
| quaestum factitasset, intercessionem suam interpo- | 10 |
| nere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori co- | |
| actus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publi- | |
| cam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut | |
| externis periculis domesticas delicias emerent. | |
| Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori | 11.1 |
| Mergi tribuni militaris aeque †similis foedus exitus | |
| sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum | |
| dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpel- | |
| lasset. nec sustinuit eius rei <con>scientiam Laetorius, | 5 |
| sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde | |
| etiam <morte puniuit>. naturae modum expleuerat, fato | |
| tamen functus uniuersae plebis sententia crimine | |
| inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sa- | |
| cratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, | 10 |
| seuera castrorum disciplina, ad inferos usque perse- | |
| cuta est, quoniam, cuius [uirtutis] magister esse | |
| debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere. | |
| Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum | 12.1 |
| C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a | |
| C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntia- | |
| uit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat. | |
| Sed ut eos quoque, qui in uindicanda pudi- | 13.1 |
| citia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim | |
| percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehen- | |
| sum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L. Octa- | |
| uium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo | 5 |
| Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cer<en>nio de- | |
| prehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum | |
| qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit. qui- | |
| bus irae suae indulsisse fraudi non fuit. |