| Princeps Atheniensium Pericles intra | 5.10(ext).1.1 |
| quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spo- | |
| liatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum | |
| retinente et oratione nulla ex parte infractiore con- | |
| tionatus est. ille uero caput quoque solito more coro- | 5 |
| natum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu propter | |
| domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur | |
| tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen | |
| ascendit. | |
| Xenophon autem, quod ad Socraticam disci- | 2.1 |
| plinam adtinet, proximus a Platone felicis ac beatae | |
| facundiae gradus, cum sollemne sacrificium perage- | |
| ret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum | |
| apud Mantineam in proelio cecidisse cognouit: nec | 5 |
| ideo institutum deorum cultum omittendum putauit, | |
| sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. | |
| quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, | |
| ut audi<u>it fortissime pugnantem interisse, capiti re- | |
| posuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem | 10 |
| se ex uirtute fiii uoluptatem quam ex morte amari- | |
| tudinem sentire. alius remouisset hostiam, abiecisset | |
| altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophon- | |
| tis corpus †religioni inmobile stetit et animus in | |
| consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori succum- | 15 |
| bere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit. | |
| Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: au- | 3.1 |
| dita namque morte filii 'nihil mihi' inquit 'inex- | |
| spectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me | |
| natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis | |
| praeceptis inbutas uirtus mittit. quas si quis efficaci- | 5 |
| ter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse | |
| procreandos, ut meminerit his a rerum natura et | |
| accipiendi spiritus et reddendi eodem momento tem- | |
| poris legem dici, atque ut mori neminem solere, | |
| qui non uixerit, ita ne uiuere [aliquem] quidem posse | 10 |
| qui non sit moriturus. |