| Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum | 5.10.pr.1 |
| patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo | |
| animo tolerarunt. | |
| DE PARENTIBVS, QVI OBITVM LIBERORVM | |
| FORTI ANIMO TVLERVNT | |
| Horatius Puluillus, cum <in> Capitolio Ioui op- | 1.1 |
| timo maximo aedem pontifex dedicaret in<ter>que nun- | |
| cupationem sollemnium uerborum postem tenens mor- | |
| tuum esse filium suum audisset, neque manum a | |
| poste remouit, ne tanti templi dedicationem inter- | 5 |
| rumperet, neque uultum a publica religione ad priua- | |
| tum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis | |
| partes egisse uideretur. clarum exemplum, nec mi- | |
| nus tamen inlustre quod sequitur. | |
| Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc mi- | 2.1 |
| serrimi patris clarissima repraesentatio, ex quattuor | |
| filiis formae insignis, egregiae indolis duos iure ad- | |
| optionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos | |
| sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit. quo- | 5 |
| rum alter triumphum patris funere suo quartum | |
| ante diem praecessit, alter in triumphali curru con- | |
| spectus post diem tertium expirauit. itaque qui ad | |
| donandos usque liberos abundauerat, in orbitate su- | |
| bito destitutus est. quem casum quo robore animi | 10 |
| sustinuerit oratione, quam de rebus a se gestis apud | |
| populum habuit, hanc adiciendo clausulam nulli am- | |
| biguum reliquit: 'cum in maximo prouentu felicita- | |
| tis nostrae, Quirites, timerem ne quid mali fortuna | |
| moliretur, Iouem optimum maximum Iunonemque | 15 |
| reginam et Mineruam precatus sum ut, si quid ad- | |
| uersi populo Romano inmineret, totum in meam do- | |
| mum conuerteretur. quapropter bene habet: annuendo | |
| enim uotis meis id egerunt, ut uos potius meo casu | |
| doleatis quam ego uestro ingemescerem'. | 20 |
| Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in | 3.1 |
| alienis luctibus orationi meae uagari permittam. Q. | |
| Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, | |
| filium summae pietatis et magnae spei et, quae non | |
| parua calamitatis accessio fuit, unicum amisit, cum- | 5 |
| que se obitu eius subrutum et euersum uideret, ita | |
| dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuuenis | |
| protinus curiam peteret senatumque, quem eo die | |
| lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter | |
| maerorem ferre scisset, unius diei lucem inter cala- | 10 |
| mitosum patrem et strenuum consulem neutra in | |
| parte cessato officio partiri non potuisset. |