| Sed ut hanc incitatam et asperam seueri- | 5.9.pr.1 |
| tatem mitiores relati patrum mores clementiae suae | |
| mixtura temperent, exactae poenae concessa uenia | |
| iungatur. | |
| DE PARENTVM ADVERSVS SVSPECTOS | |
| LIBEROS MODERATIONE | |
| L. Gellius omnibus honoribus ad censuram de- | 1.1 |
| functus, cum grauissima crimina de filio, in nouercam | |
| conmissum stuprum et parricidium cogitatum, prope- | |
| modum explorata haberet, non tamen ad uindictam | |
| continuo procucurrit, sed paene uniuerso senatu ad- | 5 |
| hibito in consilium expositis suspicionibus defendendi | |
| se adulescenti potestatem fecit <in>spectaque diligen- | |
| tissime causa absoluit eum cum consilii tum etiam | |
| sua sententia. quod si impetu irae abstractus saeuire | |
| festinasset, admisisset magis scelus quam uindicasset. | 10 |
| Q. autem Hortensii, qui suis temporibus orna- | 2.1 |
| mentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in | |
| filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem | |
| eius suspectam et nequitiam inuisam haberet, ut | |
| Messalam sororis suae filium heredem habiturus, am- | 5 |
| bitus reum defendens iudicibus diceret, si illum | |
| damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in | |
| quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet sen- | |
| tentia, quam etiam editae orationi inseruit, filium | |
| potius in tormentis animi quam in uoluptatibus re- | 10 |
| ponens, tamen, ne naturae ordinem confunderet, non | |
| nepotes, sed filium heredem reliquit moderate usus | |
| adfectibus suis, quia et uiuus moribus eius uerum | |
| testimonium et mortuus sanguini honorem debitum | |
| reddidit. | 15 |
| Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis | 3.1 |
| uir <Q.> Fuluius, sed in filio aliquantum taetriore: nam | |
| cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in | |
| parricidio et ob id latens per triumuirum conquire- | |
| retur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus | 5 |
| esset, non solum eum non notauit, sed etiam dece- | |
| dens dominum omnium <bonorum> esse uoluit, quem | |
| genuerat heredem instituens, non quem fuerat ex- | |
| pertus. | |
| Magnorum uirorum clementibus actis ignoti | 4.1 |
| patris nouae atque inusitatae rationis consilium adi- | |
| ciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset | |
| nec inducere in animum posset ut uerum sanguinem | |
| ad hoc sceleris progressum crederet, seductam uxo- | 5 |
| rem suppliciter rogauit ne se ulterius celaret, siue | |
| illum adulescentem subiecisset siue ex alio conce- | |
| pisset. adseueratione deinde eius et iure iurando [se] | |
| nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio | |
| perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, | 10 |
| tradidit ac iugulum feriendum praebuit, nec ueneno | |
| nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse | |
| adfirmans. quo facto non paulatim, sed magno im- | |
| petu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit conti- | |
| nuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit, 'pater, uiue, | 15 |
| et si tam obsequens et hoc precari filio permittas, | |
| me quoque exupera. sed tantum quaeso, ne meus | |
| erga te amor eo sit tibi uilior, quod a paenitentia | |
| oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque | |
| penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac mor- | 20 |
| tis oblatae quam datae uitae felicius beneficium! |