| Comicae lenitatis hi patres, tragicae aspe- | 5.8.pr.1 |
| ritatis illi. | |
| DE SEVERITATE PATRVM IN LIBEROS | |
| L. Brutus, gloria par Romulo, quia ille urbem, | 1.1 |
| hic libertatem Romanam condidit, filios suos domi- | |
| nationem Tarquini a se expulsam reducentes sum- | |
| mum imperium obtinens conprehensos proque tribu- | |
| nali uirgis caesos et ad palum religatos securi percuti | 5 |
| iussit. exuit patrem, ut consulem ageret, orbusque | |
| uiuere quam publicae uindictae deesse maluit. | |
| Huius aemulatus exemplum Cassius filium <suum | 2.1 |
| Sp. Cassium>, qui tribunus pl. agrariam legem pri- | |
| mus tulerat multisque aliis rebus populariter <actis> | |
| animos hominum amore sui deuinctos tenebat, post- | |
| quam illam potestatem deposuit, adhibito propin- | 5 |
| quorum et amicorum consilio adfectati regni crimine | |
| domi damnauit uerberibusque adfectum necari iussit | |
| ac peculium eius Cereri consecrauit. | |
| T. autem Manlius Torquatus, propter egregia | 3.1 |
| multa rarae dignitatis, iuris quoque ciuilis et sacro- | |
| rum pontificalium peritissimus, in consimili facto | |
| ne consilio quidem necessariorum indigere se cre- | |
| didit: nam cum ad senatum Macedonia de filio eius | 5 |
| D. Silano, qui eam prouinciam optinuerat, querellas | |
| per legatos detulisset, a patribus conscriptis petiit | |
| ne quid ante de ea re statuerent quam ipse Mace- | |
| donum filiique sui causam inspexisset. summo deinde | |
| cum amplissimi ordinis tum etiam eorum, qui que- | 10 |
| stum uenerant, consensu cognitione suscepta domi | |
| consedit solusque utrique parti per totum biduum | |
| uacauit ac tertio plenissime die diligentissimeque | |
| auditis testibus ita pronuntiauit: 'cum Silanum filium | |
| meum pecunias a sociis accepisse probatum mihi sit, | 15 |
| et re publica eum et domo mea indignum iudico | |
| protinusque e conspectu meo abire iubeo'. tam tristi | |
| patris sententia perculsus Silanus lucem ulterius in- | |
| tueri non sustinuit suspendioque se proxima nocte | |
| consumpsit. peregerat iam Torquatus seueri et reli- | 20 |
| giosi iudicis partis, satis factum erat rei publicae, | |
| habebat ultionem Macedonia, potuit tam uerecundo | |
| fili obitu patris inflecti rigor: at ille neque exequiis | |
| adulescentis interfuit et, cum maxime funus eius du- | |
| ceretur, consulere se uolentibus uacuas aures accom- | 25 |
| modauit: uidebat enim se in eo atrio consedisse, in | |
| quo imperiosi illius Torquati seueritate conspicua | |
| imago posita erat, prudentissimoque uiro succurrebat | |
| effigies maiorum [suorum] cum titulis suis idcirco in | |
| prima parte aedium poni solere, ut eorum uirtutes | 30 |
| posteri non solum legerent, sed etiam imitarentur. | |
| M. uero Scaurus, lumen ac decus patriae, cum | 4.1 |
| apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani | |
| equites pulsi deserto <consule> Catulo urbem pauidi | |
| repeterent, consternationis eorum participi filio suo | |
| misit qui diceret libentius se in acie eius interfecti | 5 |
| ossibus occursurum quam ipsum tam deformis fugae | |
| reum uisurum: itaque, si quid modo reliquum in pe- | |
| ctore uerecundiae superesset, conspectum degenerati | |
| patris uitaturum: recordatione enim iuuentae suae | |
| qualis M. Scauro aut habendus aut spernendus filius | 10 |
| esset admonebatur. quo nuntio accepto iuuenis coa- | |
| ctus est fortius aduersus semet ipsum gladio uti quam | |
| aduersus hostes usus fuerat. | |
| Nec minus animose A. Fuluius uir senatorii | 5.1 |
| ordinis euntem in aciem filium retraxit quam Scau- | |
| rus ex proelio fugientem increpuit: namque iuuenem | |
| et ingenio et litteris et forma inter aequales nitentem, | |
| prauo consilio amicitiam Catilinae secutum inque | 5 |
| castra eius temerario impetu ruentem medio itinere | |
| abstractum supplicio mortis adfecit, praefatus non | |
| se Catilinae illum aduersus patriam, sed patriae ad- | |
| uersus Catilinam genuisse. licuit, donec belli ciuilis | |
| rabies praeteriret, inclusum arcere: uerum illud cauti | 10 |
| patris narr<ar>etur opus, hoc seueri refertur. |