| LIBERE DICTA AVT FACTA | |
| Libertatem autem uehementis spiritus dictis pa- | 6.2.pr.1 |
| riter et factis testatam ut non inuitauerim, ita ultro | |
| uenientem non excluserim. quae inter uirtutem uiti- | |
| umque posita, si salubri modo se temperauit, laudem, | |
| si quo non debuit profudit, reprehensionem meretur. | 5 |
| ac uulgi sic auribus gratior quam sapientissimi cu- | |
| iusque animo probabilior est utpote frequentius aliena | |
| uenia quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae | |
| uitae partes persequi propositum est, nostra fide | |
| propria aestimatione referatur. | 10 |
| Priuerno capto interfectisque qui id oppidum | 1.1 |
| ad rebellandum incitauerant senatus indignatione | |
| accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis | |
| quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igi- | |
| tur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et | 5 |
| uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium | |
| unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui | |
| et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps | |
| enim eorum in curia interrogatus quam poenam me- | |
| rerentur, respondit 'quam merentur qui se dignos | 10 |
| libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat exaspera- | |
| tosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. | |
| sed Plautius consul fauens Priuernatium causae re- | |
| gressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque qua- | |
| lem cum eis Romani pacem habituri essent inpuni- | 15 |
| tate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam | |
| dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non diu- | |
| turnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non so- | |
| lum uenia, sed etiam ius et beneficium nostrae | |
| ciuitatis daretur. | 20 |
| Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. | 2.1 |
| uero Philippus consul aduersus eundem ordinem li- | |
| bertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro | |
| rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit | |
| tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso | 5 |
| summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia | |
| grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto | |
| lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia | |
| ne ego quidem <tibi> senator sum'. | |
| Quid? populum ab incursu suo libertas tutum | 3.1 |
| reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta | |
| patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper sepul- | |
| tae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex | |
| idemque orientium ciuilium malorum fax ardentis- | 5 |
| sima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum | |
| gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in | |
| rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius | |
| sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, | |
| ut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio | 10 |
| multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin | |
| propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria | |
| interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at | |
| is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum | |
| contio tribunicio furore instincta uiolenter succla- | 15 |
| masset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. | |
| orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos | |
| uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus populus ab | |
| uno iterum contumeliose correptus erat—quantus | |
| est honos uirtutis!—et tacuit. recens ipsius uicto- | 20 |
| ria Numantina et patris Macedonica deuictaeque Kar- | |
| thaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et | |
| Persei ante triumphales currus caten<at>ae ceruices | |
| totius tunc fori <ora> clauserunt. nec timori datum est | |
| silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque | 25 |
| gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, | |
| plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit. | |
| Quapropter minus mirari debemus, quod am- | 4.1 |
| plissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate | |
| luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis | |
| generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte | |
| tulit. Cn. Piso, cum Manilium Crispum reum ageret | 5 |
| eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi ui- | |
| deret, iuuenili impetu ac studio accusationis proue- | |
| ctus multa et grauia crimina praepotenti defensori | |
| obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non <se> quo- | |
| que accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, | 10 |
| si postulatus fueris, ciuile bellum non excitaturum, | |
| etiam te tuo prius quam de Manilii capite in consi- | |
| lium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos susti- | |
| nuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium, | |
| et eorum alterum lege peregit, alterum professione, | 15 |
| qua solum poterat. | |
| Quid ergo? libertas sine Catone? non magis | 5.1 |
| quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem | |
| nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellae- | |
| que Cn. Pompei laudationem eius continentes pro- | |
| latae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, | 5 |
| summouit eas e quaestione legem recitando, qua | |
| cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. | |
| huic facto persona admirationem adimit: nam quae in | |
| alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur. | |
| Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in con- | 6.1 |
| tione de Magni Pompei nimia potentia quereretur, | |
| adsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset, | |
| 'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: | |
| iam enim uobis inpune facere non lice<bi>t'. pulsata | 5 |
| tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa que- | |
| rella, hinc lamentatione miserabili. | |
| Cui candida fascia crus alligatum habenti Fa- | 7.1 |
| uonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis | |
| diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires | |
| exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu | |
| utrumque cauit, ne aut hilari fronte libenter adgno- | 5 |
| scere potentiam <aut tristi iam> profiteri uideretur. | |
| eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae | |
| hominibus aditum aduersus se dedit: e quorum turba | |
| duos retulisse abunde erit. | |
| Heluius Mancia Formianus, libertini filius ul- | 8.1 |
| timae senectutis, L. Libonem apud censores accusa- | |
| bat. in quo certamine cum Pompeius Magnus humi- | |
| litatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad | |
| accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, | 5 |
| 'Pompei: uenio enim ab inferis, in L. Libonem | |
| accusator uenio. sed dum illic moror, uidi cruentum | |
| Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo | |
| genere natus, integerrimae uitae, amantissimus pa- | |
| triae, in ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus. | 10 |
| uidi pari claritate conspicuum <M.> Brutum ferro lace- | |
| ratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam | |
| crudelitate tua accidisse. uidi Cn. Carbonem acer- | |
| rimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defen- | |
| sorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici | 15 |
| iusseras, uinctum, obtestantem se aduersus omne fas | |
| ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite | |
| Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu | |
| praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam exe- | |
| crantem, omnesque eos una uoce indignantes, quod | 20 |
| indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. | |
| obducta iam uetus<tis> cicatricibus bellorum ciuilium | |
| uastissima uulnera municipali homini, seruitutem pa- | |
| ternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis | |
| spiritus, inpune renouare licuit. itaque eo<dem> tem- | 25 |
| pore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et | |
| tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore que- | |
| rella prosequi personae insequentis aliquanto sors | |
| humilior. | |
| Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis | 9.1 |
| inter actum ad eum uersum uenisset, in quo haec | |
| sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', di- | |
| rectis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, | |
| reuocatusque aliquotiens a populo sine ulla cuncta- | 5 |
| tione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum | |
| gestu perseueranter egit. eadem petulantia usus est | |
| in ea quoque parte, 'uirtutem istam ueniet tempus | |
| cum grauiter gemes'. | |
| M. etiam Castricii libertate inflammatus ani- | 10.1 |
| mus. qui, cum Placentiae magistratum gereret, Cn. | |
| Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi ob- | |
| sides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio | |
| obtemperauit nec maximis uiribus cessit: atque etiam | 5 |
| dicente multos se gladios habere respondit 'et ego | |
| annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas se- | |
| nectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque ira, | |
| quia materiam saeuiendi perquam exiguam habe- | |
| bat, paruulum uitae tempus ablatura, in se ipsa con- | 10 |
| lapsa est. | |
| Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, | 11.1 |
| qui diuum Iulium consummatis uictoriis in foro ius | |
| dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. | |
| Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam ge- | |
| nero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, | 5 |
| quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?' | |
| palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem | |
| exprobrando ut a tribunali summoueretur meruerat. | |
| sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes alie- | |
| num Pompei ex suo fisco solui iussit. | 10 |
| Age, Cascellius uir iuris ciuilis scientia cla- | 12.1 |
| rus quam periculose contumax! nullius enim aut | |
| gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua ea- | |
| rum rerum, quas triumuiri dederant, formulam con- | |
| poneret, hoc animi iudicio uniuersa eorum beneficia | 5 |
| extra omnem ordinem legum ponens. idem cum | |
| multa de temporibus <Caesaris> liberius loqueretur, | |
| amicique ne id faceret monerent, duas res, quae | |
| hominibus amarissimae uiderentur, magnam sibi li- | |
| centiam praebere respondit, senectutem et orbitatem. | 10 |