| Inserit se tantis uiris mulier alienigeni | 6.2(ext).1.1 |
| sanguinis, quae a Philippo rege temulento immerenter | |
| damnata, prouocare <se iudicium uociferata est, eoque | |
| interrogante ad quem prouocaret>, 'ad Philippum' in- | |
| quit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac | 5 |
| praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligen- | |
| tius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur | |
| aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, | |
| potius praesidium a libertate quam ab innocentia | |
| mutuata. | 10 |
| Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana | 2.1 |
| libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis om- | |
| nibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam mo- | |
| rum acerbitatem et intolerabilia onera uotis expeten- | |
| tibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis | 5 |
| ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit, | |
| non debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessi<ui>t | |
| eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret inter- | |
| rogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi | |
| mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus, | 10 |
| carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior | |
| arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem | |
| magni aestimabam. tertium te superioribus inportu- | |
| niorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu | |
| fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat, | 15 |
| caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam | |
| audaciam Dionysius punire erubuit. | |
| Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi ani- | 3.1 |
| mosi spiritus coniugium esse potuit, uirtute par, fe- | |
| licitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem | |
| sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi | |
| contigit, quia cantharidis uim adsecutus es'. cum- | 5 |
| que hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, | |
| 'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem | |
| nihil interest humi an sublime putrescam'. |