| DE SEVERITATE | |
| Armet se duritia pectus necesse est, dum horri- | 6.3.pr.1 |
| dae ac tristis seueritatis acta narrantur, ut omni <mi- | |
| ti>ore cogitatione seposita rebus auditu asperis uacet: | |
| ita enim destrictae et inexorabiles uindictae et uaria | |
| poenarum genera in medium procurrent, utilia qui- | 5 |
| dem legum munimenta, sed minime in placido et | |
| quieto paginarum numero reponenda. | |
| M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse | 1a.1 |
| praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem | |
| nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultio- | |
| nis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, | |
| cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari | 5 |
| coepisti, unus factus <es> ex Senonibus'. huius suppli- | |
| cio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum | |
| enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut | |
| Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, | |
| ubi nunc aedem Monetae uidemus. | 10 |
| Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium | 1b.1 |
| erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis no- | |
| cuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosis- | |
| simi triumphi profuerunt: senatus enim populusque | |
| Romanus non contentus capitali eum supplicio ad- | 5 |
| ficere interempto domum superiecit, ut penatium quo- | |
| que strage puniretur: in solo autem aedem Telluris | |
| fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri | |
| fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est. | |
| Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu | 1c.1 |
| patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia | |
| supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli ap- | |
| pellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes | |
| libertatis insitum animis antiqui haberent parietum | 5 |
| ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testa- | |
| bantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditio- | |
| sissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab | |
| imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, | |
| cum diu † pene uacua mansisset, a Q. Catulo Cim- | 10 |
| bricis spoliis adornata est. | |
| Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum | 1d.1 |
| summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia sta- | |
| tum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta cada- | |
| uera iacuerunt supremusque humanae condicionis | |
| honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. | 5 |
| quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae ini- | |
| micis amicus esse uellet, de robore praecipitati sunt. | |
| Idem sibi licere [tam] P. Mucius tribunus pl. | 2.1 |
| quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes | |
| collegas suos, <qui> duce Sp. Cassio id egerant ut ma- | |
| gistratibus non subrogatis communis libertas in du- | |
| bium uocaretur, uiuos cremauit. nihil profecto hac | 5 |
| seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam | |
| nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tri- | |
| buni ab uno collega exigere perhorruissent. | |
| Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, | 3.1 |
| sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque gra- | |
| uis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem | |
| cum his pacem fecerat, de<di>dit. quem ab hostibus | |
| non acceptum in publica custodia necari iussit, semel | 5 |
| laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax uin- | |
| dex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiri- | |
| tum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda | |
| Gemoniarum scalarum nota foedauit. | |
| Atque hic quidem senatus animaduersionem me- | 10 |
| ruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius | |
| quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispa- | |
| nia prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit | |
| adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cor- | |
| nelius propter uitae inhonestum actum sine ullo pro- | 15 |
| uinciali ministerio tantum non repetundarum lege | |
| damnatus est. | |
| Ne in C. quidem Vettieno, qui <sibi> sinistrae ma- | |
| nus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, se- | |
| ueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius | 20 |
| ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque | |
| ut quem honeste spiritum profundere in acie nolue- | |
| rat, turpiter in catenis consumeret. | |
| Id factum imitatus M'. Curius consul, cum di- | 4.1 |
| lectum subito edicere coactus esset <et> iuniorum nemo | |
| respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, | |
| Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna ex- | |
| tractum citari iussit neque eo respondente bona ad- | 5 |
| ulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, | |
| ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribuno- | |
| rum appellauit. tunc Manius Curius praefatus non | |
| opus esse eo ciue rei publicae, qui parere nesciret, | |
| et bona eius et ipsum uendidit. | 10 |
| Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum | 5.1 |
| Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitu- | |
| dinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius | |
| manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam | |
| bestiam confecisset, postquam conperit usum uena- | 5 |
| bulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, | |
| quibus prouincia uastabatur, ne quis telum haberet | |
| edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et saeuitiae | |
| ponendum dixerit—disputatione enim utroque flecti | |
| potest—: ceterum ratio publici imperii praetorem | 10 |
| nimis asperum existimari non patitur. | |
| Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed | 6.1 |
| ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem | |
| egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, <ite- | |
| rum> condicione pugnae omnium Albanorum uictor, | |
| cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem | 5 |
| suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam | |
| illa aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae | |
| rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus | |
| lacrimas, quae <prae>propero amori dabantur. quem | |
| hoc nomine reum apud populum actum pater defen- | 10 |
| dit. ita paulo propensior animus puellae ad memo- | |
| riam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uin- | |
| dictae tam rigidum adsensorem patrem habuit. | |
| Consimili seueritate senatus postea usus Sp. | 7.1 |
| Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus man- | |
| dauit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste | |
| usae fuerant, inquirerent. a quibus cum multae | |
| essent damnatae, in omnes cognati intra domos anim- | 5 |
| aduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas | |
| seueritate supplicii emendata est, quia, quantum ru- | |
| boris ciuitati nostrae mulieres turpiter se gerendo in- | |
| cusserant, tantum laudis grauiter punitae adtulerunt. | |
| Publicia autem, quae Postumium Albinum | 8.1 |
| consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum ui- | |
| ros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto | |
| strangulatae sunt: non enim putauerunt seuerissimi | |
| uiri in tam euidenti scelere longum publicae quae- | 5 |
| stionis tempus expectandum. itaque quarum inno- | |
| centium defensores fuissent, sontium mature uindices | |
| extiterunt. | |
| Magno scelere horum seueritas ad exigendam | 9.1 |
| uindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe | |
| minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset, | |
| fusti percussam interemit, idque factum non accusatore | |
| tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque | 5 |
| existimante optimo illam exemplo uiolatae sobrie- | |
| tati poenas pependisse. et sane quaecumque femina | |
| uini usum immoderate appetit, omnibus et uirtuti- | |
| bus ianuam claudit et delictis aperit. | |
| Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale | 10.1 |
| supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite | |
| aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia, | |
| sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit | |
| 'tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam | 5 |
| tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his | |
| esto speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulte- | |
| rior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus | |
| in suspicione et crimine haereat necesse est'. | |
| Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudi- | 11.1 |
| ando uxorem, quod illam in publico cum quadam | |
| libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut | |
| ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non | |
| ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ul- | 5 |
| tionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret. | |
| Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui | 12.1 |
| coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se | |
| ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim | |
| feminis occurritur, mens earum a delictis aberat. |