| Ceterum etsi Romana seueritatis exem- | 6.3(ext).1.1 |
| plis totus terrarum orbis instrui potest, tamen ex- | |
| terna summatim cognosse fastidio non sit. Lacedae- | |
| monii libros Archilochi e ciuitate sua exportari ius- | |
| serunt, quod eorum parum uerecundam ac pudicam | 5 |
| lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea libero- | |
| rum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret | |
| quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam | |
| aut certe summo proximum, quia domum sibi inui- | |
| sam obscenis maledictis lacerauerat, carminum exilio | 10 |
| multarunt. | |
| Athenienses autem Timagoran inter officium | 2.1 |
| salutationis Dareum regem more gentis illius adula- | |
| tum capitali supplicio adfecerunt, unius ciuis humili- | |
| bus blanditiis totius urbis suae decus Persicae domi- | |
| nationi summissum grauiter ferentes. | 5 |
| Iam Cambyses inusitatae seueritatis, qui mali | 3.1 |
| cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae | |
| intendi in eaque filium eius iudicaturum considere | |
| iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac noua | |
| poena iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset | 5 |
| prouidit. |