| GRAVITER DICTA AVT FACTA | |
| Magnam et bonam laudis partem in claris uiris | 6.4.pr.1 |
| etiam illa uindicant, quae aut ab his dicta grauiter | |
| aut facta pertinax memoria uiribus aeternis conpre- | |
| hendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis | |
| nec rursus auida manu quod magis desiderio satis- | 5 |
| faciat quam satietati abundet hauriamus. | |
| Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum | 1.1 |
| admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex | |
| sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium | |
| Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti | |
| senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi | 5 |
| placebat. Annius autem Campanus etiam consulem | |
| alterum Capua creari debere adseuerabat: sic con- | |
| tusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc | |
| Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Ve- | |
| serim inclita pugna fuderat, quam poterat clara uoce | 10 |
| denuntiauit, si quis sociorum inter patres conscriptos | |
| sententiam dicere ausus esset, continuo eum inter- | |
| empturum. hae unius minae et Romanorum languen- | |
| tibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam | |
| ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum consurgere | 15 |
| passae non sunt: namque ut patris armis, ita uerbis | |
| filii fracta cessit. | |
| Par illius quoque [et] Manli grauitas, cui cum | |
| consulatus [cum] omnium consensu deferretur eum- | |
| que sub excusatione aduersae ualitudinis oculorum | 20 |
| recusaret, instantibus cunctis 'alium' inquit, 'Qui- | |
| rites, quaerite, ad quem hunc honorem transferatis: | |
| nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores | |
| uestros ferre nec uos meum imperium perpeti pote- | |
| ritis'. priuati tam ponderosa uox: quam graues fasces | 25 |
| consulis extitissent! | |
| Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia | 2.1 |
| aut in contione grauitas. qui, cum haberet consortem | |
| censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis uitae, | |
| pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia | |
| gesturum, <si> sibi ciues uel dedissent collegam uel | 5 |
| non dedissent. | |
| Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius con- | |
| sules in senatu contenderent uter aduersus Viriathum | |
| in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres con- | |
| scriptos dissensio esset, omnibus quonam eius sen- | 10 |
| tentia inclinaretur expectantibus, 'neutrum' inquit | |
| 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil | |
| est satis', aeque malam licentis imperii magistram | |
| iudicans inopiam atque auaritiam. quo dicto ut neu- | |
| ter in prouinciam mitteretur obtinuit. | 15 |
| C. uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum | 3.1 |
| missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, ab- | |
| stineret, cum ad eum uenisset atque is prompto animo | |
| et amicissimo uultu dexteram ei porrexisset, inui- | |
| cem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus | 5 |
| consultum continentis tradidit. quas ut legit Antio- | |
| chus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus | |
| Popilius, quod aliquam moram interposuisset, uirga | |
| solum, quo insistebat, denotauit et 'prius' inquit | |
| 'quam hoc circulo excedas da responsum, quod se- | 10 |
| natui referam'. non legatum locutum, sed ipsam cu- | |
| riam ante oculos positam crederes: continuo enim | |
| rex adfirmauit fore ne amplius de se Ptolemaeus | |
| quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tam- | |
| quam socii adprehendit. quam efficax est animi ser- | 15 |
| monisque abscisa grauitas! eodem momento Syriae | |
| regnum terruit, Aegypti texit. | |
| P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem | 4.1 |
| nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. | |
| cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, | |
| atque is per summam indignationem dixisset 'quid | |
| ergo mihi [inquit] opus est amicitia tua, si quod rogo | 5 |
| non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si pro- | |
| pter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci | |
| consentanea illa opera, quod magis ordinum dissen- | |
| sione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam | |
| uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec | 10 |
| supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit | |
| quicquam splendore praeteritorum annorum humi- | |
| lius effecitque ut periculum non inpedimentum gra- | |
| uitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam | |
| cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, | 15 |
| in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. | |
| quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus | |
| grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: | |
| quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit. | |
| M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae | 5.1 |
| parentis parricida—uno enim facto et illas in pro- | |
| fundum praecipitauit et omnem nominis sui memo- | |
| riam inexpiabili detestatione perfudit—, ultimum | |
| proelium initurus negantibus quibusdam id committi | 5 |
| oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie | |
| enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat | |
| uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori | |
| sine securitate posse. |