| Cuius mentio mihi subicit quod aduersus | 6.4(ext).1.1 |
| D. Brutum in Hispania grauiter dictum est referre: | |
| nam cum ei se tota paene Lusitania de<di>disset ac | |
| sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma re- | |
| tineret, temptata redemptione propemodum uno ore | 5 |
| legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo | |
| urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab im- | |
| peratore auaro emerent, relictum. melius sine du- | |
| bio istud nostri sanguinis homines dixissent quam | |
| audissent. | 10 |
| Sed illos quidem natura in haec grauitatis | 2.1 |
| uestigia deduxit, Socrates autem Graecae doctrinae | |
| clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, | |
| defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in | |
| iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, | 5 |
| inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit | |
| 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in | |
| ultima Scythiae solitudine perorarem, tum me ipse | |
| morte multandum concederem'. spiritum contem- | |
| psit, ne careret grauitate, maluitque Socrates extin- | 10 |
| gui quam Lysias superesse. | |
| Quantus hic in sapientia, tantus in armis Ale- | 3.1 |
| xander illam uocem nobiliter edidit: Dareo enim | |
| uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque | |
| ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam | |
| in matrimonium cum decies centum milibus talen- | 5 |
| tum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Ale- | |
| xander esset, usurum ea condicione, respondit 'et | |
| ego uterer, si Parmenion essem'. uocem duabus | |
| uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut | |
| euenit, tribueretur. | 10 |
| Atque haec quidem et animi magnifici et pro- | 4.1 |
| speri status: illa uero, qua legati Lacedaemoniorum | |
| apud patrem eius miseram fortitudinis suae condicio- | |
| nem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intole- | |
| rabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, | 5 |
| si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem | |
| se praelaturos responderunt. | |
| Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, | 5.1 |
| siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in | |
| petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae | |
| esse praedicauit, quod aliquos patria sua se melio- | |
| res uiros haberet. quo sermone repulsam honori ad- | 5 |
| aequauit. |