| QVAE RATA MANSERVNT CVM | |
| CAVSAS HABERENT CVR RESCINDI | |
| POSSENT | |
| His rescissorum testamentorum exemplis con- | 7.8.pr.1 |
| tenti attingamus ea, quae rata manserunt, cum | |
| causas haberent, propter quas rescindi possent. | |
| Quam certae, quam etiam notae insaniae Tu- | 1.1 |
| ditanus! utpote qui populo nummos sparserit togam- | |
| que uelut tragicam uestem in foro trahens maximo | |
| cum hominum risu conspectus fuerit ac multa his | |
| consentanea fecerit. testamento † filium instituit | 5 |
| heredem, quod Ti. Longus sanguine ei proximus | |
| hastae iudicio subuertere frustra conatus est: magis | |
| enim centumuiri quid scriptum esset in tabulis quam | |
| quis eas scripsisset considerandum existimauerunt. | |
| Vita Tuditani demens, Aebutiae autem, quae | 2.1 |
| L. Meneni Agrippae uxor fuerat, tabulae testamenti | |
| plenae furoris: nam cum haberet duas simillimae | |
| probitatis filias † Pletoniam et Afroniam, animi sui | |
| potius inclinatione prouecta quam ullis alterius in- | 5 |
| iuriis aut officiis conmota, Pletoniam tantum modo | |
| heredem instituit: filiis etiam Afroniae ex admodum | |
| amplo patrimonio xx nummum legauit. Afronia | |
| tamen cum sorore sacramento contendere noluit | |
| testamentumque matris patientia honorare quam | 10 |
| iudicio conuellere satius esse duxit, eo se ipsa in- | |
| digniorem iniuria ostendens quo eam aequiore animo | |
| sustinebat. | |
| Minus mirandum errorem muliebrem Q. Me- | 3.1 |
| tellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis | |
| eiusdem nominis uiris in urbe nostra uigentibus, | |
| Claudiorum etiam familia, quam artissimo sanguinis | |
| uinculo contingebat, florente, Carrinatem solum he- | 5 |
| redem reliquit, nec hac re testamentum eius quis- | |
| quam adtemptauit. | |
| Item Pompeius Reginus uir transalpinae re- | 4.1 |
| gionis, cum testamento fratris praeteritus esset et | |
| ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas testa- | |
| mentorum suorum in comitio incisas habita utriusque | |
| ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus ma- | 5 |
| gna ex parte heres frater erat scriptus, praelegaba- | |
| turque ei centies et quinquagies sestertium, multum | |
| ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos | |
| questus, quod ad hastae iudicium adtinuit, cineres | |
| fratris quietos esse passus est. et erant ab eo in- | 10 |
| stituti heredes neque sanguine Regino pares neque | |
| proximi, sed alieni et humiles, ut non solum flagi- | |
| tiosum silentium, sed etiam praelatio contumeliosa | |
| uideri posset. | |
| Aeque felicis inpunitatis, sed nescio an taetri- | 5.1 |
| oris haec delicti testamenta. | |
| QVAE ADVERSVS OPINIONES HOMINVM | |
| HEREDES HABVERVNT | |
| Q. Caecilius, L. Luculli promptissimo studio | |
| maximaque liberalitate et honestum dignitatis gra- | |
| dum et amplissimum patrimonium consecutus, cum | 5 |
| prae se semper tulisset unum illum sibi esse here- | |
| dem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset, Pom- | |
| ponium Atticum testamento adoptauit omniumque | |
| bonorum <heredem> reliquit. sed fallacis et insidiosi | |
| cadauer populus Romanus ceruicibus reste circum- | 10 |
| datum per uias traxit. itaque nefarius homo filium | |
| quidem et heredem habuit quem uoluit, funus autem | |
| et exequias quales meruit. | |
| Neque aliis dignus fuit T. Marius Vrbinas, | 6.1 |
| qui ab infimo militiae loco beneficiis diui Augusti | |
| imperatoris ad summos castrensis honores perductus | |
| eorumque uberrimis quaestibus locuples factus, non | |
| solum ceteris uitae temporibus ei se fortunas suas | 5 |
| relinquere, a quo acceperat, praedicauit, sed etiam | |
| pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, | |
| cum interim ne nomen quidem eius tabulis testa- | |
| menti adiecit. | |
| L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo | 7.1 |
| fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, | |
| utpote ope<ra> eius et consilio conpluribus priuatis | |
| litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore | |
| capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et | 5 |
| patronis suis solum heredem reliquit. nimirum con- | |
| sternatio quae<dam> animum eius transuersum egit: | |
| amauit enim sordes suas et dilexit pericula et dam- | |
| nationem uotis expetiuit, auctorem harum rerum | |
| beniuolentia, propulsatores odio insecutus. | 10 |
| T. Barrus Lentulo Spintheri, cuius amantissi- | 8.1 |
| mum animum liberalissimamque amicitiam senserat, | |
| decedens anulos suos perinde atque unico heredi | |
| tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat. | |
| quantum illo momento temporis conscientia, si modo | 5 |
| uires, quas habere creditur, possidet, a taeterrimo | |
| homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis | |
| et ingratae culpae cogitationem spiritum posuit, | |
| quasi tortore aliquo mentem eius intus cruciante, | |
| quod animaduertebat e uita ad mortem transitum | 10 |
| suum et superis dis inuisum esse et inferis detesta- | |
| bilem futurum. | |
| M. uero Popilius senatori ordinis Oppium | 9.1 |
| Gallum ab ineunte aetate familiarissimum sibi mo- | |
| riens pro uetusto iure amicitiae et uultu benigno | |
| respexit et uerbis magnum prae se amorem ferenti- | |
| bus prosecutus est, unum etiam de multis, qui ad- | 5 |
| sidebant, ultimo conplexu et osculo dignum iudi- | |
| cauit <in>superque anulos quoque suos ei tradidit, ui- | |
| delicet ne quid ex ea hereditate, quam non erat | |
| aditurus, amitteret. quos Oppius, uir diligens, sed | |
| morientis amici plenum contumeliae ludibrium, in | 10 |
| locellum repositos et a praesentibus adsignatos dili- | |
| gentissime heredibus illius exheres ipse reddidit. | |
| quid hoc ioco inhonestius aut quid intempestiuius? | |
| senator populi Romani curia egressus, homo uitae | |
| fructibus continuo cariturus sanctissima iura fami- | 15 |
| liaritatis morte pressis oculis et spiritu supremos | |
| anhelitus reddente scurrili lusu suggillanda sibi | |
| desumpsit. |