| DE TESTAMENTIS QVAE SCISSA SVNT | |
| Vacemus nunc negotio, quod actorum hominis | 7.7.pr.1 |
| et praecipuae curae et ultimi est temporis, consi- | |
| deremusque quae testamenta aut rescissa sunt legi- | |
| time facta aut, cum merito rescindi possent, rata | |
| manserunt, quaeue ad alios quam qui expectabant | 5 |
| honorem hereditatis transtulerunt: atque ita, ut ea | |
| ordine quo proposui exequar. | |
| Militantis cuiusdam pater, cum de morte filii | 1.1 |
| falsum e castris nuntium accepisset, [qui erat falsus,] | |
| aliis heredibus scriptis decessit. peractis deinde sti- | |
| pendiis adulescens domum petiit: errore patris, in- | |
| pudentia alienorum [domum] sibi clausam repperit: | 5 |
| quid enim illis inuerecundius? florem iuuentae pro | |
| re publica absumpserat, maximos labores ac plurima | |
| pericula tolerauerat, aduerso corpore exceptas osten- | |
| debat cicatrices, et postulabant ut auitos eius lares | |
| otiosa ipsi urbi onera possiderent. itaque depositis | 10 |
| armis coactus est in foro togatam ingredi militiam: | |
| acerbe: cum inprobissimis enim heredibus de pa- | |
| ternis bonis apud centumuiros contendit: omnibus- | |
| que non solum consiliis sed etiam sententiis supe- | |
| rior discessit. | 15 |
| Item M. Annei Carseolani splendidissimi equitis | 2.1 |
| Romani filius, a Sufenate auunculo suo adoptatus | |
| testamentum naturalis patris, quo praeteritus erat, | |
| apud centumuiros rescidit, cum in eo Tullianus | |
| Pompei Magni familiaris ipso quidem Pompeio signa- | 5 |
| tore heres scriptus esset. itaque illi in iudicio plus | |
| cum excellentissimi uiri gratia quam cum parentis | |
| cineribus negotii fuit. ceterum quamuis utraque | |
| haec aduersus nitebantur, tamen paterna bona opti- | |
| nuit: nam L. quidem Sextilius et P. Popilius, quos | 10 |
| M. Anneius sanguine sibi coniunctos eadem ex parte | |
| qua Tullianum heredes fecerat, sacramento cum | |
| adulescentulo contendere ausi non sunt, tametsi | |
| praecipuis eo tempore Magni uiribus ad defendendas | |
| tabulas testamenti inuitari poterant, et aliquantum | 15 |
| adiuuabat heredes quod M. Anneius in Sufenatis | |
| familiam ac sacra transierat. sed artissimum inter | |
| homines procreationis uinculum patris simul uolun- | |
| tatem et principis auctoritatem superauit. | |
| C. autem Tettium a patre infantem exhereda- | 3.1 |
| tum, Petronia matre, quam Tettius, quoad uixit, in | |
| matrimonio habuerat, natum, diuus Augustus in | |
| bona paterna ire decreto suo iussit, patris patriae | |
| animo usus, quoniam Tettius in proprio lare pro- | 5 |
| creato filio summa cum iniquitate paternum nomen | |
| abrogauerat. | |
| Septicia quoque mater Trachalorum Arimi- | 4.1 |
| nensium irata filiis in contumeliam eorum, cum iam | |
| parere non posset, Publicio seni admodum nupsit, | |
| testamento etiam utroque praeterito. a quibus aditus | |
| diuus Augustus et nuptias mulieris et suprema iudi- | 5 |
| cia improbauit: nam hereditatem maternam filios | |
| habere iussit, dotem, quia non creandorum libero- | |
| rum causa coniugium intercesserat, uirum retinere | |
| uetuit. si ipsa Aequitas hac de re cognosceret, | |
| potuitne iustius aut grauius pronuntiare? spernis | 10 |
| quos genuisti, nubis effeta, testamenti ordinem | |
| uiolento animo confundis neque erubescis ei totum | |
| patrimonium addicere, cuius pollincto iam corpori | |
| marcidam senectutem tuam substrauisti. ergo dum | |
| sic te geris, ad inferos usque caelesti fulmine da- | 15 |
| flata es. | |
| Egregia C. quoque Calpurni Pisonis praetoris | 5.1 |
| urbis constitutio: cum enim ad eum Terentius ex | |
| octo filiis, quos in adulescentiam perduxerat, ab | |
| uno in adoptionem dato exheredatum se querellam | |
| detulisset, bonorum adulescentis possessionem ei | 5 |
| dedit heredesque lege agere passus non est. mouit | |
| profecto Pisonem patria maiestas, donum uitae, | |
| beneficium educationis, sed aliquid etiam flexit cir- | |
| cumstantium liberorum numerus, qui<a> cum patre | |
| septem fratres impie exheredatos uidebat. | 10 |
| Quid, Mamerci Aemili Lepidi consulis quam | 6.1 |
| graue decretum! Genucius quidam Matris magnae | |
| Gallus a Cn. Oreste praetore urbis impetrauerat | |
| ut restitui se in bona Naeui Ani iuberet, quorum | |
| possessionem secundum tabulas testamenti ab ipso | 5 |
| acceperat. appellatus Mamercus a Surdino, cuius | |
| libertus Genucium heredem fecerat, praetoriam iuris- | |
| dictionem abrogauit, quod diceret Genucium ampu- | |
| tatis sui ipsius sponte genitalibus corporis partibus | |
| neque uirorum neque mulierum numero haberi de- | 10 |
| bere. conueniens Mamerco, conueniens principi | |
| senatus decretum, quo prouisum est ne obscena | |
| Genucii praesentia inquinataque uoce tribunalia | |
| magistratuum sub specie petiti iuris polluerentur. | |
| Multo Q. Metellus praetorem urbanum seuerio- | 7.1 |
| rem egit quam Orestes gesserat. qui Vecillo lenoni, | |
| bonorum Vibieni possessionem secundum tabulas | |
| testamenti <petenti>, non dedit, quia uir nobilissimus | |
| et grauissimus fori ac lupanaris separandam condi- | 5 |
| cionem existimauit, nec aut factum illius conprobare | |
| uoluit, qui fortunas suas in stabulum contaminatum | |
| proiecerat, aut huic tamquam integro ciui iura red- | |
| dere, qui se ab omni honesto uitae genere abruperat. |