| Cretensibus nihil tale praesidii adfulsit, | 7.6(ext).1.1 |
| qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi | |
| sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt | |
| iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum uinci | |
| timent, id passi sunt, quod eos ne uictor quidem | 5 |
| pati coegisset. | |
| Numantini autem <a> Scipione uallo et aggere | 2.1 |
| circumdati, cum omnia, quae famem eorum trahere | |
| poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum | |
| corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam | |
| urbe conplures inuenti sunt artus et membra truci- | 5 |
| datorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in | |
| his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, | |
| sic uiuere necesse non fuit. | |
| Horum trucem pertinaciam in consimili faci- | 3.1 |
| nore Calagurritanorum execrabilis impietas super- | |
| gressa est. qui, quo perseuerantius interempti Ser- | |
| torii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes | |
| fidem praestarent, quia nullum iam aliud in urbe | 5 |
| eorum supererat animal, uxores suas natosque ad | |
| usum nefariae dapis uerterunt: quoque diutius ar- | |
| mata iuuentus uiscera sua uisceribns suis aleret, in- | |
| felices cadauerum reliquias sallire non dubitauit. | |
| en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute | 10 |
| coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc | |
| nimirum hoste tanto duci poena magis quam uicto- | |
| ria petenda fuit, quia plus uindicatus [libertatis] | |
| quam uictus gloriae adferre potuit, cum omne ser- | |
| pentum ac ferarum genus conparatione sui titulo | 15 |
| feritatis superarit: nam quae illis dulcia uitae pi- | |
| gnora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis | |
| prandia atque cenae extiterunt. |