| DE NECESSITATE | |
| Abominandae quoque necessitatis amarissimae | 7.6.pr.1 |
| leges et truculentissima imperia cum urbem nostram | |
| tum etiam exteras gentes multa non intellectu tan- | |
| tum, sed etiam auditu grauia perpeti coegerunt. | |
| Nam aliquot aduersis proeliis secundo Punico | 1.1 |
| bello exhausta militari iuuentute Romana senatus | |
| auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice serui | |
| ad usum propulsandorum hostium [impetum] emeren- | |
| tur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata | 5 |
| rogatione tres creati sunt uiri, qui quattuor et | |
| uiginti milia seruorum conparauerunt adactosque | |
| iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, | |
| quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra | |
| miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis septua- | 10 |
| ginta atque cc ad supplementum equitatus sunt | |
| empti. quanta uiolentia est casus acerbi! quae | |
| ciuitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite | |
| censos habere milites fastidierat, eadem cellis serui- | |
| libus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta | 15 |
| mancipia uelut praecipuum firmamentum exercitui | |
| suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus | |
| utilitati et fortunae uiribus succumbit, ubi, nisi | |
| tutiora consilia legeris, speciosa sequenti conciden- | |
| dum est. | 20 |
| Cannensis autem clades adeo urbem nostram ue- | |
| hementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem | |
| publicam administrante spolia hostium adfixa templis | |
| deorum numini consecrata instrumento militiae fu- | |
| tura conuellerentur, ac praetextati pueri arma indue- | 25 |
| rent, addictorum etiam et capitali crimine damnato- | |
| rum sex milia conscriberentur. quae, si per se | |
| aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem ad- | |
| motis necessitatis uiribus ponderentur, saeuitiae | |
| temporis conuenientia praesidia uideantur. | 30 |
| Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui | |
| Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro | |
| praetoribus obtinebant, querentibus quod neque | |
| stipendium neque frumentum classibus eorum et | |
| exercitibus socii praeberent, adfirmantibus etiam | 35 |
| ne habere quidem eos unde id praestare possent, | |
| rescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: | |
| proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum | |
| esset ipsi uiderent. his litteris quid aliud quam | |
| imperii sui gubernacula e manibus abiecit Siciliam- | 40 |
| que et Sardiniam, benignissimas urbis nostrae nutri- | |
| ces, gradus <et> stabilimenta bellorum, tam multo | |
| sudore et sanguine in potestatem redactas paucis | |
| uerbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit. | |
| Eadem Casilinates obsidione Hannibalis clau- | 2.1 |
| sos alimentorumque facultate defectos lora necessa- | |
| riis uinculorum usibus subducta eque scutis detractas | |
| pelles feruenti resolutas aqua mandere uoluisti. quid | |
| illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si | 5 |
| constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis | |
| desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum | |
| pinguissima arua sua fertilissimosque campos moe- | |
| nibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae | |
| urbis, quae Punicam feritatem deliciis suis cupida | 10 |
| fouit, in propinquo situm Casilinum, † moderarum | |
| uirtute clarum, perseuerantis amicitiae pignore im- | |
| pios oculos uerberauit. | |
| In illa obsidione et fide cum trecenti Praene- | 3.1 |
| stini permanerent, euenit ut ex his quidam murem | |
| captum ducentis potius denariis uendere quam ipse | |
| [potius] leniendae famis gratia consumere mallet. | |
| sed, credo, deorum prouidentia [effectum] et uendi- | 5 |
| tori et emptori quem uterque merebatur exitum ad- | |
| tribuit: auaro enim [et] fame consumpto manubiis | |
| sordium suarum frui non licuit, aequi animi uir ad | |
| salutarem inpensam faciendam care quidem, uerum | |
| necessarie conparato cibo uixit. | 10 |
| C. autem Mario Cn. Carbone consulibus ciuili | 4.1 |
| bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non | |
| rei publicae uictoria quaerebatur, sed praemium | |
| uictoriae res erat publica, senatus consulto aurea | |
| atque argentea templorum ornamenta, ne militibus | 5 |
| stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa | |
| erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione | |
| ciuium satiarent, ut di immortales spoliarentur! | |
| non ergo patrum conscriptorum uoluntas, sed tae- | |
| terrimae necessitatis truculenta manus illi consulto | 10 |
| stilum suum inpressit. | |
| Diui Iuli exercitus, id est inuicti ducis in- | 5.1 |
| uicta dextera, cum armis Mundam clausisset aggeri- | |
| que extruendo materia deficeretur, congerie hostilium | |
| cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit | |
| eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes de- | 5 |
| erant, magistra nouae molitionis necessitate usus | |
| uallauit. | |
| Atque ut diuinam filii mentionem caelesti | 6.1 |
| patris recordationi subnectam, cum effusurus se in | |
| nostras prouincias Parthorum rex Phraates uideretur, | |
| uicinaeque imperio eius regiones subito indicti tu- | |
| multus denuntiatione quaterentur, tanta in Bosporano | 5 |
| tractu commeatus penuria incessit, uti vi milibus | |
| denariis singula uasa olei frumentique modiis toti- | |
| dem mancipia permutarentur. sed amarissimam tem- | |
| pestatem Augusti cura tutelae tunc terrarum uacans | |
| dispulit. | 10 |