| DE REPVLSIS | |
| Campi quoque repraesentata condicio ambitio- | 7.5.pr.1 |
| sam ingredientis uiam ad fortius sustinendos parum | |
| prosperos comitiorum euentus utiliter instruxerit, | |
| quia propositis ante oculos clarissimorum uirorum | |
| repulsis ut non minore cum spe honores, ita pru- | 5 |
| dentiore cum animi iudicio petent meminerintque | |
| nefas non esse aliquid ab omnibus uni negari, cum | |
| saepe numero singuli cunctorum uoluntatibus resi- | |
| stere fas esse duxerint, scientes etiam patientia | |
| quaeri debere quod gratia impetrari nequierit. | 10 |
| Q. Aelius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum | 1.1 |
| populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus | |
| ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus | |
| haedinis strauit et pro argenteis uasis Samia expo- | |
| suit. cuius rei deformitas sic homines offendit, ut, | 5 |
| cum alioqui uir egregius habe<re>tur comitiisque prae- | |
| toriis candidatus in campum L. Paulo auo et P. Afri- | |
| cano auunculo nixus descendisset, repulsa inde abi- | |
| ret notatus: nam ut priuatim semper continentiam | |
| probabant, ita publice maxima cura splendoris ha- | 10 |
| bita est. quocirca urbs non unius conuiuii nume- | |
| rum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens | |
| ruborem epuli suffragiis suis uindicauit. | |
| P. autem Scipio Nasica togatae potentiae | 2.1 |
| clarissimum lumen, qui consul Iugurthae bellum | |
| indixit, qui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad | |
| nostras aras focosque migrantem sanctissimis mani- | |
| bus excepit, qui multas et pestiferas seditiones | 5 |
| auctoritatis suae robore oppressit, quo principe se- | |
| natus per aliquot annos gloriatus est, cum aedilita- | |
| tem curulem adulescens peteret manumque cuius- | |
| dam rustico opere duratam more candidatorum | |
| tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogauit eum | 10 |
| num manibus solitus esset ambulare. quod dictum | |
| a circumstantibus exceptum ad populum manauit | |
| causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque | |
| rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam | |
| iudicantes iram suam aduersus contumeliosam eius | 15 |
| urbanitatem destrinxerunt. igitur ciuitas nostra | |
| nobilium iuuenum ingenia ab insolentia reuocando | |
| magnos et utiles ciues fecit honoribusque non | |
| patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis | |
| pondus adiecit. | 20 |
| Nullus error talis in L. Aemilio Paulo con- | 3.1 |
| spectus est, sed tamen aliquotiens frustra consula- | |
| tum petiit, idemque, cum iam campum repulsis suis | |
| fatigasset, bis consul et censor factus amplissimum | |
| etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius uirtutem | 5 |
| iniuriae non fregerunt, sed acuerunt, quoniam qui- | |
| dem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris | |
| ardentiorem ad comitia detulit, ut populum, quia | |
| nobilitatis splendore et animi bonis mouere non po- | |
| tuerat, pertinacia uinceret. | 10 |
| Q. autem Caecilium Metellum pauci et maesti | 4.1 |
| amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac ru- | |
| bore plenum domum reduxerunt. eundem de Pseudo- | |
| philippo triumphantem uniuersus senatus laetum et | |
| alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam | 5 |
| belli, cui summam manum L. Mummius adiecit, | |
| maxima pars ab hoc uiro profligata est. eine ergo | |
| populus consulatum negare potuit, cui mox duas | |
| clarissimas prouincias aut daturus erat aut debitu- | |
| rus, Achaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto | 10 |
| meliore eo ciue usus est: intellexit enim quam in- | |
| dustrie sibi gerendus esset consulatus, quem tanto | |
| labore impetrari senserat. | |
| Quid tam excellens, quid tam opulentum | 5.1 |
| quam L. Sulla? diuitias, imperia largitus est, leges | |
| uetustas abrogauit, nouas tulit. hic quoque in eo | |
| campo, cuius postea dominus extitit, repulsa prae- | |
| turae suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si | 5 |
| quis modo deorum formam et imaginem futurae | |
| eius potentiae populo Romano repraesentasset, im- | |
| petraturus. | |
| Sed ut comitiorum maximum crimen referam, | 6.1 |
| M. Porcius Cato, plus moribus suis praeturae de- | |
| coris adiecturus quam praetexto eius splendoris ipse | |
| la<tu>rus, consequi illam a populo aliquando non | |
| potuit. proxima dementiae suffragia, quae quidem | 5 |
| satis graues poenas erroris sui pependerunt, quoniam | |
| quem honorem Catoni negauerant Vatinio dare | |
| coacti sunt. ergo, si uere aestimare uolumus, non | |
| Catoni tunc praetura, sed praeturae Cato negatus est. |