| Agathocles autem Syracusarum rex auda- | 7.4(ext).1.1 |
| citer callidus: cum enim urbem eius maiore ex parte | |
| Karthaginienses occupassent, exercitum suum in | |
| Africam traiecit, ut metum metu, uim ui discuteret, | |
| nec sine effectu: nam repentino eius aduentu per- | 5 |
| culsi Poeni libenter incolumitatem suam salute ho- | |
| stium redemerunt pactique sunt ut eodem tempore | |
| et Africa Siculis et Sicilia Punicis armis liberaretur. | |
| age <si> Syracusarum moenia tueri perseuerasset? | |
| <Sic>ilia belli malis urgueretur, bona pacis fruenda | 10 |
| securae Karthagini reliquisset. nunc inferendo quae | |
| patiebatur, dum alienas potius lacessit opes quam | |
| suas tuetur, quo aequiore animo regnum deseruit, | |
| eo tutius recepit. | |
| Quid, Hannibal Cannensem populi Romani | 2.1 |
| aciem nonne prius quam ad dimicandum descenderet | |
| conpluribus astutiae copulatam laqueis ad tam mi- | |
| serabilem perduxit exitum? ante omnia enim pro- | |
| uidit ut et solem et puluerem, qui ibi uento multus | 5 |
| ex<ci>tari solet, aduersum haberet. deinde partem co- | |
| piarum suarum inter ipsum proelii tempus de in- | |
| dustria fugere iussit, quam cum a reliquo exercitu | |
| abrupta legio Romana sequeretur, trucidandam eam | |
| ab his, quos <in> insidiis collocauerat, curauit. po- | 10 |
| stremo cccc equites subornauit, qui simulata trans- | |
| itione petierunt consulem, a quo iussi more trans- | |
| fugarum depositis armis in ultimam pugnae partem | |
| secedere destrictis gladiis, quos inter tunicas et lori- | |
| cas abdiderant, poplites pugnantium Romanorum ce- | 15 |
| ciderunt. haec fuit Punica fortitudo, dolis et insidiis | |
| et fallacia instructa. quae nunc certissima circum- | |
| uentae uirtutis nostrae excusatio est, quoniam de- | |
| cepti magis quam uicti sumus. |