| STRATEGEMATA | |
| Illa uero pars calliditatis egregia et ab omni re- | 7.4.pr.1 |
| prehensione procul remota, cuius opera, quia appel- | |
| latione * uix apte exprimi possunt, Graeca pronun- | |
| tiatione strategemata dicantur. | |
| † Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius | 1.1 |
| Fidenas adgressus, quae surgentis imperii nostri | |
| incunabula crebris rebellationibus torpere passae | |
| non sunt finitimisque tropaeis ac triumphis alitam | |
| uirtutem eius spes suas ulterius promouere docuerunt, | 5 |
| Mettius Fufetius dux Albanorum dubiam et su- | |
| spectam semper societatis suae fidem repente in | |
| ipsa acie detexit: deserto enim Romani exercitus | |
| latere in proximo colle consedit, pro adiutore spe- | |
| culator pugnae futurus, ut aut uictis insultaret aut | 10 |
| uictores fessos adgrederetur. non erat dubium quin | |
| ea res militum nostrorum animos debilitatura esset, | |
| cum eodem tempore et hostes confligere et auxilia | |
| deficere cernerent. itaque ne id fieret Tullus pro- | |
| uidit: concitato enim equo omnes pugnantium globos | 15 |
| percucurrit praedicans suo iussu secessisse Mettium | |
| eumque, cum ipse signum dedisset, inuasurum Fide- | |
| natium terga. quo imperatoriae artis consilio metum | |
| fiducia mutauit proque trepidatione alacritate suorum | |
| pectora repleuit. | 20 |
| Et ne continuo a nostris regibus recedam, | 2.1 |
| Sextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferens, | |
| quod patris uiribus expugnari Gabii nequirent, ua- | |
| lentiorem armis excogitauit rationem, qua inter- | |
| ceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: | 5 |
| subito namque se ad Gabinos contulit tamquam | |
| parentis saeuitiam et uerbera, quae uoluntate sua | |
| perpessus erat, fugiens, ac paulatim unius cuius- | |
| que fictis et compositis blanditiis adliciendo beni- | |
| uolentiam, ut apud omnes plurimum posset conse- | 10 |
| cutus, familiarem suum ad patrem misit indicatu- | |
| rum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et | |
| quaesiturum quidnam fieri uellet. iuuenili calliditati | |
| senilis astutia respondit, si quidem re eximie de- | |
| lectatus Tarquinius, fidei autem nuntii parum <cre- | 15 |
| dens> nihil respondit, sed seducto eo in hortum | |
| maxima et altissima papauerum capita baculo de- | |
| cussit. cognito adulescens silentio simul ac patris | |
| facto causam alterius, <alterius> argumentum peruidit | |
| nec ignorauit praecipi sibi ut excellentissimum quem- | 20 |
| que Gabinorum aut exilio summoueret aut morte | |
| consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus | |
| ciuitatem tantum non uinctis manibus ei tradidit. | |
| Illud quoque maioribus et consilio pruden- | 3.1 |
| ter et exitu feliciter prouisum: cum enim urbe | |
| capta Galli Capitolium obsiderent solamque potiendi | |
| eius spem in fame eorum repositam animaduerterent, | |
| perquam callido genere consilii <Romani usi> unico | 5 |
| perseuerantiae inritamento uictores spoliauerunt: | |
| panes enim iacere conpluribus e locis coeperunt. | |
| quo spectaculo obstupefactos infinitamque frumenti | |
| abundantiam nostris superesse credentes ad pactio- | |
| nem omittendae obsidionis conpulerunt. misertus | 10 |
| est tunc profecto Iuppiter Romanae uirtutis, praesi- | |
| dium ab astutia mutuantis, cum summa alimentorum | |
| inopia proici praesidia inopiae cerneret. igitur ut | |
| uafro, ita periculoso consilio salutarem exitum dedit. | |
| Idemque Iuppiter postea praestantissimorum | 4.1 |
| ducum nostrorum sagacibus consiliis propitius aspi- | |
| rauit: nam cum alterum Italiae latus Hannibal | |
| laceraret, alterum inuasisset Hasdrubal, ne duorum | |
| fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas si- | 5 |
| mul res nostras urguerent, hinc Claudii Neronis | |
| uegetum consilium, illinc Liui Salinatoris inclyta | |
| prouidentia effecit: Nero enim conpresso a se in | |
| Lucanis Hannibale praesentiam suam, quoniam ita | |
| ratio belli desiderabat, mentitus hosti ad opem | 10 |
| collegae ferendam per longum iter celeritate mira | |
| tetendit. Salinator in Vmbria apud Metaurum flu- | |
| men proximo die dimicaturus summa cum dissimu- | |
| latione Neronem castris noctu recepit: tribunos enim | |
| a tribunis, centuriones a centurionibus, equites ab | 15 |
| equitibus, pedites a peditibus excipi iussit ac sine | |
| ulla tumultuatione solo uix unum exercitum ca- | |
| piente alterum inseruit. quo euenit ne Hasdrubal | |
| cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret | |
| quam utriusque uirtute prosterneretur. ita illa toto | 20 |
| terrarum orbe infamis Punica calliditas Romana | |
| elusa prudentia Hannibalem Neroni, Hasdrubalem | |
| Salinatori decipiendum tradidit. | |
| Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, | 5.1 |
| cum pro consule bellum in Hispania aduersus Celti- | |
| beros gereret urbemque <Con>trebiam caput eius gen- | |
| tis uiribus expugnare non posset, intra pectus suum | |
| multum ac diu consiliis agitatis uiam repperit, qua | 5 |
| propositum ad exitum perduceret. itinera magno | |
| impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias re- | |
| giones petebat: hos obsidebat montes, paulo post | |
| ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis | |
| omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa in- | 10 |
| opinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus | |
| quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum | |
| et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste' in- | |
| quit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei in- | |
| teriorem tunicam consciam esse sensero, continuo | 15 |
| eam cremari iubebo'. quorsum igitur <e>a dissimu- | |
| latio erupit aut quem finem habuit? postquam uero | |
| et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam | |
| errore implicauit, cum alio cursum direxisset, subito | |
| ad <Con>trebiam reflexit eamque <in>opinatam et attoni- | 20 |
| tam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scru- | |
| tari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud moe- | |
| nia <Con>trebiae armato sedendum foret. |