| HISTORIAE ROMANAE | |
| AD M. VINICIVM COS. | |
| LIBRI DUO | |
| LIBER PRIOR | |
| . . . <Epeus>, tempestate distractus a duce suo | 1.1.1.1 |
| Nestore, Metapontum condidit. Teucer, non receptus | |
| a patre Telamone ob segnitiam non uindicatae | |
| fratris iniuriae, Cyprum adpulsus, cognominem pa- | |
| triae suae Salamina constituit. Pyrrhus, Achillis | 5 |
| filius, Epirum occupauit, Phidippus Ephyram in | |
| Thesprotia. | |
| At rex regum Agamemnon, tempestate | 2.1 |
| in Cretam insulam reiectus, tres ibi urbes statuit, | |
| duas a patriae nomine, unam a uictoriae memoria, | |
| Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere | |
| patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis | 5 |
| in eum odium, et facinore uxoris oppressus occi- | |
| ditur. | |
| Regni potitur Aegisthus per annos VII. | 3.1 |
| Hunc Orestes matremque socia consiliorum omnium | |
| sorore Electra, uirilis animi femina, obtruncat. | |
| Factum eius a diis comprobatum spatio uitae et | |
| felicitate imperii apparuit; quippe uixit annis XC, | 5 |
| regnauit LXX. Qui se etiam a Pyrrho, Achillis filio, | |
| uirtute uindicauit. Nam quod pactae eius, Menelai | |
| atque Helenae filiae, Hermiones nuptias occu- | |
| pauerat, Delphis eum interfecit. | |
| Per haec tempora, Lydus et Tyrrhenus fratres, | 4.1 |
| cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, | |
| sortiti sunt uter cum parte multitudinis patria | |
| decederet. Sors Tyrrhenum contigit: peruectus in | |
| Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum | 5 |
| a se nomen dedit. Post Orestis interitum, filii eius, | |
| Penthilus et Tisamenus, regnauere triennio. |