Tum fere anno octogesimo post Troiam
|
1.2.1.1
|
captam, centesimo et uicesimo quam Hercules ad
|
|
deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc
|
|
tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesi imperium
|
|
obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur. Duces
|
5
|
recuperandi imperii fuere Temenus, Cresphontes,
|
|
Aristodemus, quorum abauus fuerat. Eodem fere
|
|
tempore, Athenae sub regibus esse desierunt, quarum
|
|
ultimus rex fuit Codrus, Melanthi filius, uir non
|
|
praetereundus. Quippe cum Lacedaemonii graui
|
10
|
bello Atticos premerent respondissetque Pythius,
|
|
quorum dux ab hoste esset occisus, eos futuros
|
|
superiores, deposita ueste regia, pastoralem cultum
|
|
induit, immixtusque castris hostium, de industria
|
|
imprudenter rixam ciens, interemptus est.
|
15
|
Codrum
|
2.1
|
cum morte aeterna gloria, Athenienses secuta uictoria
|
|
est. Quis eum non miretur, qui his artibus mortem
|
|
quaesierit, quibus ab ignauis uita quaeri solet?
|
|
Huius filius Medon primus archon Athenis fuit.
|
5
|
Ab hoc posteri apud Atticos dicti Medontidae:
|
|
sed hic insequentesque archontes usque ad Charo-
|
|
pem, dum uiuerent, eum honorem usurpabant.
|
|
Peloponnesii digredientes finibus Atticis Megara,
|
|
mediam Corintho Athenisque urbem, condidere.
|
10
|
Ea tempestate et Tyria classis, plurimum pollens
|
3.1
|
mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo nostri
|
|
orbis termino, <in> insula circumfusa Oceano,
|
|
perexiguo a continenti diuisa freto, Gades condidit.
|
|
Ab iisdem post paucos annos in Africa Vtica condita
|
5
|
est. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi iactatique
|
|
cum uariis casibus tum saeuitia maris, quinto decimo
|
|
anno sedem cepere circa Lesbum insulam.
|
|