| Tum Graecia maximis concussa est motibus. | 1.3.1.1 |
| Achaei, ex Laconica pulsi, eas occupauere sedes | |
| quas nunc obtinent: Pelasgi Athenas commigrauere, | |
| acerque belli iuuenis, nomine Thessalus, natione | |
| Thesprotius, cum magna ciuium manu eam regionem | 5 |
| armis occupauit, quae nunc ab eius nomine Thessalia | |
| appellatur, ante Myrmidonum uocitata ciuitas. | |
| Quo | 2.1 |
| nomine mirari conuenit eos qui Iliaca componentes | |
| tempora de ea regione ut Thessalia commemorant. | |
| Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, | |
| quibus minime id concedendum est; nihil enim ex | 5 |
| persona poetae, sed omnia sub eorum qui illo tem- | |
| pore uixerunt disserunt. Quod si quis a Thessalo, | |
| Herculis filio, eos appellatos Thessalos dicet, reddenda | |
| erit ei ratio cur numquam ante hunc insequentem | |
| Thessalum ea gens id nominis usurpauerit. | 10 |
| Paulo | 3.1 |
| ante, Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, | |
| Corinthum, quae ante fuerat Ephyre, claustra | |
| Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque | |
| est quod miremur ab Homero nominari Corinthum: | 5 |
| nam ex persona poetae et hanc urbem et quasdam | |
| Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus | |
| uocabantur aetate eius, multo post Ilium captum | |
| conditae. |