| Athenienses in Euboea Chalcida <et> Ere- | 1.4.1.1 |
| triam colonis occupauere, Lacedaemonii in Asia | |
| Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut | |
| praediximus, Atticis, Hippocle et Megasthene duci- | |
| bus, Cumas in Italia condiderunt. Huius classis | 5 |
| cursum esse directum alii columbae antecedentis | |
| uolatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cereali- | |
| bus sacris cieri solet. | |
| Pars horum ciuium, magno | 2.1 |
| post interuallo, Neapolim condidit. Vtriusque urbis | |
| eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate | |
| atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligen- | |
| tior ritus patrii mansit custodia, Cumanos Osca | 5 |
| mutauit uicinia. Vires autem ueteres earum urbium | |
| hodieque magnitudo ostentat moenium. | |
| Subsequenti tempore, magna uis Graecae iuuentu- | 3.1 |
| tis, abundantia uirium sedes quaeritans, in Asiam | |
| se effudit. Nam et Iones duce Ione profecti Athenis, | |
| nobilissimam partem regionis maritimae occupauere, | |
| quae hodieque appellatur Ionia, urbesque consti- | 5 |
| tuere Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebe- | |
| dum, Myuntem, Erythram, Clazomenas, Phocaeam, | |
| multasque in Aegaeo atque Icario occupauere insu- | |
| las, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, | |
| Delum aliasque ignobiles. | 10 |
| Et mox Aeolii eadem | 4.1 |
| profecti Graecia longissimisque acti erroribus non | |
| minus illustres obtinuerunt locos clarasque urbes | |
| condiderunt, Smyrnam, Cymen, Larissam, Myrinam | |
| Mytilenenque et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula. | 5 |