| Caesare deinde et Messala Coruino | 2.84.1.1 |
| consulibus, debellatum apud Actium, ubi longe ante | |
| quam dimicaretur, exploratissima Iulianarum par- | |
| tium fuit uictoria. Vigebat in hac parte miles atque | |
| imperator, <in> illa marcebant omnia: hinc remiges | 5 |
| firmissimi, illinc inopia adfectissimi; nauium haec | |
| magnitudo modica nec celeritati aduersa, illa specie | |
| [et] terribilior; hinc ad Antonium nemo, illinc ad | |
| Caesarem cotidie aliquis transfugiebat; denique in | |
| ore atque oculis Antonianae classis per M. Agrippam | 10 |
| Leucas expugnata, Patrae captae, Corinthus occu- | |
| pata, bis ante ultimum discrimen classis hostium | |
| superata. | |
| Rex Amyntas meliora et utiliora secutus; | 2.1 |
| nam Deillius, exempli sui tenax ut a Dolabella <ad | |
| Cassium, a Cassio ad Antonium, ita ab Antonio | |
| transiit> ad Caesarem; uirque clarissimus Cn. Do- | |
| mitius, qui solus Antonianarum partium numquam | 5 |
| reginam nisi nomine salutauit, maximo et praecipiti | |
| periculo transmisit ad Caesarem. |