| Aduenit deinde maximi discriminis | 2.85.1.1 |
| dies, quo Caesar Antoniusque, productis classibus, | |
| pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis | |
| dimicauere. | |
| Dextrum nauium Iulianarum cornu | 2.1 |
| M. Lurio commissum, laeuum Arruntio, Agrippae | |
| omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti | |
| destinatus in quam a fortuna uocaretur, ubique ade- | |
| rat. Classis Antonii regimen Publicolae Sosioque | 5 |
| commissum. At in terra locatum exercitum Taurus | |
| Caesaris, Antonii regebat Canidius. | |
| Vbi initum cer- | 3.1 |
| tamen est, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, | |
| milites, in altera nihil praeter milites. Prima occupat | |
| fugam Cleopatra; Antonius fugientis reginae quam | |
| pugnantis militis sui comes esse maluit, et impe- | 5 |
| rator, qui in desertores saeuire debuerat, desertor | |
| exercitus sui factus est. | |
| Illis, etiam detracto capite, | 4.1 |
| in longum fortissime pugnandi durauit constantia | |
| et desperata uictoria in mortem dimicabatur. Caesar, | |
| quos ferro poterat interimere, uerbis mulcere cupiens, | |
| clamitansque et ostendens fugisse Antonium, quaere- | 5 |
| bat pro quo et cum quo pugnarent. | |
| At illi, cum diu | 5.1 |
| pro absente dimicassent duce, aegre summissis | |
| armis, cessere uictoriam, citiusque uitam ueniamque | |
| Caesar promisit quam illis ut eam precarentur per- | |
| suasum est; fuitque in confesso milites optimi impe- | 5 |
| ratoris, imperatorem fugacissimi militis functum | |
| officio, | |
| ut dubites suone an Cleopatrae arbitrio | 6.1 |
| uictoriam temperaturus fuerit, qui ad eius arbitrium | |
| direxit fugam. Idem locatus in terra fecit exercitus, | |
| cum se Canidius praecipiti fuga rapuisset ad Anto- | |
| nium. | 5 |