| Quid ille dies terrarum orbi praestiterit, | 2.86.1.1 |
| ex quo in quem statum peruenerit fortuna publica, | |
| quis in hoc transcursu tam artati operis exprimere | |
| audeat? | |
| Victoria uero fuit clementissima, nec quis- | 2.1 |
| quam interemptus est, paucissimi et hi qui deprecari | |
| quidem pro se non sustinerent. Ex qua lenitate ducis | |
| colligi potuit quem aut initio triumuiratus sui aut in | |
| campis Philippiis, si sic licuisset, uictoriae suae fac- | 5 |
| turus fuerit <modum>. At Sosium L. Arruntii prisca | |
| grauitate celeberrimi fides, mox diu <cum> clementia | |
| luctatus sua Caesar, seruauit incolumem. | |
| Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dic- | 3.1 |
| tum memorabile: namque, cum se post Brundusinam | |
| pacem continuisset in Italia neque aut uidisset um- | |
| quam reginam aut post eneruatum amore eius An- | |
| tonii animum partibus eius se miscuisset, rogante | 5 |
| Caesare ut secum ad bellum proficisceretur Actiacum: | |
| 'Mea, inquit, in Antonium maiora merita sunt, illius | |
| in me beneficia notiora; itaque discrimini uestro | |
| me subtraham et ero praeda uictoris.' |