| Proximo deinde anno, persecutus | 2.87.1.1 |
| reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis | |
| ciuilibus imposuit manum. Antonius se ipse non se- | |
| gniter interemit adeo ut multa desidiae crimina | |
| morte redimeret. At Cleopatra, frustratis custodibus, | 5 |
| illata aspide, morsu sane eius, expers muliebris | |
| metus, spiritum reddidit. | |
| Fuitque et fortuna et | 2.1 |
| clementia Caesaris dignum quod nemo ex his qui | |
| contra eum arma tulerant ab eo iussuue eius inte- | |
| remptus. D. Brutum Antonii interemit crudelitas. | |
| Sextum Pompeium, ab eo deuictum idem Antonius, | 5 |
| cum dignitatis quoque seruandae dedisset fidem, | |
| etiam spiritu priuauit. | |
| Brutus et Cassius, ante quam | 3.1 |
| uictorum experirentur animum, uoluntaria morte | |
| obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus | |
| narrauimus. Canidius timidius decessit quam pro- | |
| fessioni eius, qua semper usus erat, congruebat. | 5 |
| Vltimus autem ex interfectoribus Caesaris, Par- | |
| mensis Cassius, morte poenas dedit, ut dederat | |
| Trebonius <primus>. |