| Dum ultimam bello Actiaco Alexan- | 2.88.1.1 |
| drinoque Caesar imponit manum, M. Lepidus, iuuenis | |
| forma quam mente melior, Lepidi eius qui triumuir | |
| fuerat rei publicae constituendae filius, Iunia Bruti | |
| sorore natus, interficiendi, simul in Vrbem reuer- | 5 |
| tisset, Caesaris consilia inierat. | |
| <Erat> tunc urbis | 2.1 |
| custodiis praepositus C. Maecenas, equestri sed splen- | |
| dido genere natus, uir, ubi res uigiliam exigeret, sane | |
| exsomnis, prouidens atque agendi sciens, simul | |
| uero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac molli- | 5 |
| tiis paene ultra feminam fluens, non minus Agrippa | |
| Caesari carus, sed minus honoratus—quippe uixit | |
| angusti claui paene contentus—, nec minora con- | |
| sequi potuit, sed non tam concupiuit. | |
| Hic speculatus | 3.1 |
| est per summam quietem ac dissimulationem praeci- | |
| pitis consilia iuuenis et mira celeritate nullaque cum | |
| perturbatione aut rerum aut hominum oppresso | |
| Lepido, immane noui ac resurrecturi belli ciuilis | 5 |
| restinxit initium; et ille quidem male consultorum | |
| poenas exsoluit. Aequetur praedictae iam Antistii | |
| Seruilia, Lepidi uxor, quae, uiuo igni deuorato, | |
| praematura morte immortalem nominis sui pensauit | |
| memoriam. | 10 |