| Caesar autem, reuersus in Italiam | 2.89.1.1 |
| atque Vrbem, <quo> occursu, quo fauore omnium | |
| hominum, aetatium, ordinum exceptus sit, quae | |
| magnificentia triumphorum eius, quae fuerit mune- | |
| rum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius | 5 |
| tam recisi digne exprimi potest. | |
| Nihil deinde optare | 2.1 |
| a diis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, | |
| nihil uoto concipi, nihil felicitate consummari quod | |
| non Augustus post reditum in Vrbem rei publicae | |
| populoque Romano terrarumque orbi repraesen- | 5 |
| tauerit. | |
| Finita uicesimo anno bella ciuilia, sepulta | 3.1 |
| externa, reuocata pax, sopitus ubique armorum furor, | |
| restituta uis legibus, iudiciis auctoritas, senatui | |
| maiestas, imperium magistratuum ad pristinum re- | |
| dactum modum; tantummodo octo praetoribus ad- | 5 |
| lecti duo. | |
| Prisca illa et antiqua rei publicae forma | 4.1 |
| reuocata, rediit cultus agris, sacris honos, securitas | |
| hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; | |
| leges emendatae utiliter, latae salubriter, senatus | |
| sine asperitate nec sine seueritate lectus. Principes | 5 |
| uiri, triumphisque et amplissimis honoribus functi, | |
| adhortatu principis ad ornandam Vrbem illecti sunt. | |
| Consulatus tantummodo usque ad undecimum, quem | 5.1 |
| continuaret Caesar, cum saepe obnitens repugnasset, | |
| impetrare potuit: nam dictaturam quam pertina- | |
| citer ei deferebat populus, tam constanter repulit. | |
| Bella sub imperatore gesta pacatusque uictoriis | 6.1 |
| terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera | |
| omne aeui sui spatium impensurum in id solum opus | |
| scriptorem fatigant. Nos, memores professionis, uni- | |
| uersam imaginem principatus eius oculis animisque | 5 |
| subiecimus. |