| Dum pacatur Occidens, ab Oriente ac rege | 2.91.1.1 |
| Parthorum signa Romana, quae, Crasso oppresso, | |
| Orodes, quae, Antonio pulso, filius eius Prahates | |
| ceperant, Augusto remissa sunt. Quod cognomen | |
| illi uiro Planci sententia consensus uniuersi senatus | 5 |
| populique Romani indidit. | |
| Erant tamen qui hunc | 2.1 |
| felicissimum statum odissent. Quippe L. Murena et | |
| Fannius Caepio, diuersis moribus—nam Murena | |
| sine hoc facinore potuit uideri bonus, Caepio et | |
| ante hoc erat pessimus—, cum iniissent occidendi | 5 |
| Caesaris consilia, oppressi auctoritate publica, quod | |
| ui facere uoluerant, iure passi sunt. | |
| Neque multo | 3.1 |
| post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam | |
| senatori propior, collecto in aedilitate fauore populi, | |
| quem extinguendis priuata familia incendiis in dies | |
| auxerat, in tantum quidem ut ei praeturam conti- | 5 |
| nuaret, mox etiam consulatum petere ausus, cum | |
| esset omni flagitiorum scelerumque conscientia mer- | |
| sus nec melior illi res familiaris quam mens foret, | |
| adgregatis simillimis sibi, interimere Caesarem sta- | |
| tuit ut, quo saluo saluus esse non poterat, eo sublato | 10 |
| moreretur. | |
| Quippe ita se mores habent <ut> pu- | 4.1 |
| blica quisque ruina malit occidere quam sua proteri | |
| et idem passurus minus conspici. Neque hic prioribus | |
| in occultando felicior fuit abditusque carceri cum | |
| consciis facinoris, mortem dignissimam uita sua obiit. | 5 |