| Hoc tractu temporum, Ti. Claudius Nero, | 2.94.1.1 |
| quo trimo, ut praediximus, Liuia, Drusi Claudiani | |
| filia, despondente Ti. Nerone, cui ante nupta fuerat, | |
| Caesari nupserat, | |
| innutritus caelestium praecepto- | 2.1 |
| rum disciplinis, iuuenis genere, forma, celsitudine | |
| corporis, optimis studiis maximoque ingenio ins- | |
| tructissimus, qui protinus quantus est, sperari po- | |
| tuerat uisuque praetulerat principem, | 5 |
| quaestor | 3.1 |
| undeuicesimum annum agens capessere coepit rem | |
| publicam maximamque difficultatem annonae ac | |
| rei frumentariae inopiam ita Ostiae atque in Vrbe, | |
| mandatu uitrici, moderatus est, ut per id quod agebat | 5 |
| quantus euasurus esset eluceret. | |
| Nec multo post, | 4.1 |
| missus ab eodem uitrico cum exercitu ad uisendas | |
| ordinandasque quae sub Oriente sunt prouincias, | |
| praecipuis omnium uirtutum experimentis in eo | |
| tractatu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, | 5 |
| redacta ea in potestatem populi Romani regnum | |
| eius Artauasdi dedit. Cuius rex quoque Parthorum | |
| tanti nominis fama territus, liberos suos ad Caesarem | |
| misit obsides. |