| Reuersum inde Neronem Caesar haud | 2.95.1.1 |
| mediocris belli mole experiri statuit, adiutore operis | |
| dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris | |
| penates enixa erat Liuia. | |
| Quippe uterque, diuisis | 2.1 |
| partibus, Raetos Vindelicosque adgressi, multis | |
| urbium et castellorum oppugnationibus nec non | |
| derecta quoque acie feliciter functi gentes locis | |
| tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, | 5 |
| feritate truces maiore cum periculo quam damno | |
| Romani exercitus, plurimo cum earum sanguine | |
| perdomuerunt. | |
| Ante quae tempora censura Planci et Pauli acta | 3.1 |
| inter discordiam neque ipsis honori neque rei publicae | |
| usui fuerat, cum alteri uis censoria, alteri uita deesset, | |
| Paulus uix posset implere censorem, Plancus timere | |
| deberet, nec quidquam obiicere posset adulescentibus | 5 |
| aut obiicientes audire quod non agnosceret senex. |