| Mors deinde Agrippae, qui nouitatem suam | 2.96.1.1 |
| multis rebus nobilitauerat atque in hoc perduxerat | |
| ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes | |
| suos diuus Augustus, praepositis Gai ac Lucii nomi- | |
| nibus, adoptauerat, admouit propius Neronem Cae- | 5 |
| sari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat Agrippae | |
| nupta, Neroni nupsit. | |
| Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum | 2.1 |
| <ab> Agrippa Marcoque Vinicio, auo tuo, consulari, | |
| magnum atroxque et perquam uicinum imminebat | |
| Italiae, per Neronem gestum est. | |
| Gentes Pannonio- | 3.1 |
| rum Delmatarumque nationes situmque regionum ac | |
| fluminum numerumque et modum uirium excelsissi- | |
| masque et multiplices eo bello uictorias tanti impera- | |
| toris alio loco explicabimus: hoc opus seruet formam | 5 |
| suam. Huius uictoriae compos Nero ouans trium- | |
| phauit. |