| Sed, dum in hac parte imperii omnia | 2.97.1.1 |
| geruntur prosperrime, accepta in Germania clades | |
| sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniae | |
| quam recte faciendi cupidiore et inter summam uitio- | |
| rum dissimulationem uitiosissimo, amissaque legionis | 5 |
| quintae aquila uocauit ab Vrbe in Gallias Caesarem. | |
| Cura deinde atque onus Germanici belli delegata | 2.1 |
| Druso Claudio, fratri Neronis, adulescenti tot tanta- | |
| rumque uirtutum quot et quantas natura mortalis | |
| recipit uel industria perficit. Cuius ingenium utrum | |
| bellicis magis operibus an ciuilibus suffecerit artibus, | 5 |
| in incerto est: | |
| morum certe dulcedo ac suauitas et | 3.1 |
| aduersus amicos aequa ac par sui aestimatio inimita- | |
| bilis fuisse dicitur; nam pulchritudo corporis pro- | |
| xima fraternae fuit. Sed illum magna ex parte domi- | |
| torem Germaniae, plurimo eius gentis uariis in locis | 5 |
| profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agen- | |
| tem annum tricesimum, rapuit. | |
| Moles deinde eius | 4.1 |
| belli translata in Neronem est: quod is sua et uirtute | |
| et fortuna administrauit peragratusque uictor omnes | |
| partes Germaniae sine ullo detrimento commissi | |
| exercitus, quod praecipue huic duci semper curae | 5 |
| fuit, sic perdomuit eam ut in formam paene stipen- | |
| diariae redigeret prouinciae. Tum alter triumphus | |
| cum altero consulatu ei oblatus est. |