| Dum ea quae praediximus in Pannonia | 2.98.1.1 |
| Germaniaque geruntur, atrox in Thracia bellum or- | |
| tum, omnibus eius gentis nationibus in arma accen- | |
| sis, L. Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque | |
| eundem lenissimum securitatis urbanae custodem | 5 |
| habemus, uirtus compressit— | |
| quippe legatus Caesa- | 2.1 |
| ris triennio cum his bellauit gentesque ferocissimas | |
| plurimo cum earum excidio nunc acie, nunc expu- | |
| gnationibus in pristinum pacis redegit modum— | |
| eiusque patratione Asiae securitatem, Macedoniae | 5 |
| pacem reddidit. | |
| De quo uiro hoc omnibus sentien- | 3.1 |
| dum ac praedicandum est esse mores eius uigore ac | |
| lenitate mixtissimos et uix quemquam reperiri posse, | |
| qui aut otium ualidius diligat aut facilius sufficiat | |
| negotio, et magis quae agenda sunt curet sine ulla | 5 |
| ostentatione agendi. |