| Breui interiecto spatio, Ti. Nero duobus | 2.99.1.1 |
| consulatibus totidemque triumphis actis, tribuniciae | |
| potestatis consortione aequatus Augusto, ciuium | |
| post unum, et hoc quia uolebat, eminentissimus, | |
| ducum maximus, fama fortunaque celeberrimus et | 5 |
| uere alterum rei publicae lumen et caput, | |
| mira | 2.1 |
| quadam et incredibili atque inenarrabili pietate, | |
| cuius causae mox detectae sunt, cum C. Caesar | |
| sumpsisset iam uirilem togam, Lucius item maturus | |
| esset uir, is, ne fulgor suus orientium iuuenum obstaret | 5 |
| initiis, dissimulata causa consilii sui, commeatum ab | |
| socero atque eodem uitrico adquiescendi a conti- | |
| nuatione laborum petiit. | |
| Quis fuerit eo tempore | 3.1 |
| ciuitatis habitus, qui singulorum animi, quae digre- | |
| dientium a tanto uiro omnium lacrimae, quam paene | |
| ei patria manum iniecerit, iusto seruemus operi. | |
| Illud etiam in hoc transcursu dicendum est ita | 4.1 |
| septem annos Rhodi moratum ut omnes, qui pro | |
| consulibus legatique in transmarinas profecti prouin- | |
| cias, uisendi eius gratia <Rhodum deuerterint> | |
| atque eum conuenientes semper priuato, si illa | 5 |
| maiestas priuata umquam fuit, fasces suos summise- | |
| rint fassique sint otium eius honoratius imperio suo. |