| Sensit terrarum orbis digressum a custodia | 2.100.1.1 |
| Neronem Vrbis: nam et Parthus desciscens a socie- | |
| tate Romana adiecit Armeniae manum et Germania | |
| auersis domitoris sui oculis rebellauit. | |
| At in Vrbe, eo ipso anno quo magnificentissimis | 2.1 |
| gladiatorii muneris naumachiaeque spectaculis diuus | |
| Augustus, abhinc annos XXX, se et Gallo Caninio | |
| consulibus, dedicato Martis templo animos oculosque | |
| populi Romani repleuerat, foeda dictu memoriaque | 5 |
| horrenda in ipsius domo tempestas erupit. | |
| Quippe | 3.1 |
| filia eius Iulia, per omnia tanti parentis ac uiri imme- | |
| mor, nihil, quod facere aut pati turpiter posset femina, | |
| luxuria libidine infectum reliquit, magnitudinemque | |
| fortunae suae peccandi licentia metiebatur, quidquid | 5 |
| liberet pro licito uindicans. | |
| Tum Iullus Antonius, | 4.1 |
| singulare exemplum clementiae Caesaris, uiolator | |
| eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit— | |
| quem, uicto eius patre, non tantum incolumitate do- | |
| nauerat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, prouin- | 5 |
| ciis honoratum, etiam matrimonio sororis suae filiae | |
| in artissimam adfinitatem receperat—, | |
| Quintiusque | 5.1 |
| Crispinus, singularem nequitiam supercilio truci | |
| protegens, et Appius Claudius et Sempronius Grac- | |
| chus ac Scipio aliique minoris nominis utriusque | |
| ordinis uiri, quas cuiuslibet uxore uiolata poenas | 5 |
| pependissent, pependere, cum Caesaris filiam et | |
| Neronis uiolassent coniugem. Iulia relegata in insu- | |
| lam patriaeque et parentum subducta oculis, quam | |
| tamen comitata mater Scribonia uoluntaria exilii | |
| permansit comes. | 10 |