| Breue ab hoc intercesserat spatium, cum | 2.101.1.1 |
| C. Caesar, ante aliis prouinciis ad uisendum obitis, | |
| in Syriam missus, conuento prius Ti. Nerone, cui | |
| omnem honorem ut superiori habuit, tam uarie se | |
| ibi gessit ut nec laudaturum magna nec uitupera- | 5 |
| turum mediocris materia deficiat. Cum rege Partho- | |
| rum, iuuene excelsissimo, <in> insula quam amnis | |
| Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis nu- | |
| mero, coiit. | |
| Quod spectaculum stantis ex diuerso | 2.1 |
| hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum duo | |
| inter se eminentissima imperiorum et hominum coi- | |
| rent capita, perquam clarum et memorabile sub initia | |
| stipendiorum meorum tribuno militum mihi uisere | 5 |
| contigit: | |
| quem militiae gradum ante sub patre tuo, | 3.1 |
| M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Mace- | |
| doniaque, mox Achaia Asiaque et omnibus ad Orien- | |
| tem uisis prouinciis et ore atque utroque maris | |
| Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum, | 5 |
| gentium, urbium recordatione perfruor. Prior Par- | |
| thus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud | |
| regem in hostili epulatus est. |