| Quo tempore M. Lollii, quem ueluti modera- | 2.102.1.1 |
| torem iuuentae filii sui Augustus esse uoluerat, | |
| perfida et plena subdoli ac uersuti animi consilia, | |
| per Parthum indicata Caesari, fama uulgauit; cuius | |
| mors intra paucos dies fortuita an uoluntaria fuerit | 5 |
| ignoro. Sed quam hunc decessisse laetati homines, | |
| tam paulo post obiisse Censorinum in iisdem prouin- | |
| ciis grauiter tulit ciuitas, uirum demerendis homini- | |
| bus genitum. | |
| Armeniam deinde <Gaius> ingressus, prima parte | 2.1 |
| introitus prospere <rem> gessit; mox in colloquio, | |
| cui se temere crediderat, circa Artageram grauiter | |
| a quodam, nomine Adduo, uulneratus, ex eo ut cor- | |
| pus minus habile, ita animum minus utilem rei pu- | 5 |
| blicae habere coepit. | |
| Nec defuit conuersatio homi- | 3.1 |
| num uitia eius adsentatione alentium—etenim | |
| semper magnae fortunae comes adest adulatio—, per | |
| quae eo ductus erat ut in ultimo ac remotissimo terra- | |
| rum orbis angulo consenescere quam Romam re- | 5 |
| gredi mallet. Diu dein reluctatus inuitusque reuertens | |
| in Italiam, in urbe Lyciae—Limyra nominant— | |
| morbo obiit, cum ante annum ferme L. Caesar, | |
| frater eius, Hispanias petens Massiliae decessisset. |