| Sed fortuna, quae subduxerat spem magni | 2.103.1.1 |
| nominis, iam tum rei publicae sua praesidia reddide- | |
| rat: quippe ante utriusque horum obitum, patre | |
| tuo P. Vinicio consule, Ti. Nero reuersus Rhodo in- | |
| credibili laetitia patriam repleuerat. | 5 |
| Non est diu | 2.1 |
| cunctatus Caesar Augustus; neque enim quaerendus | |
| erat quem legeret, sed legendus qui eminebat. | |
| Itaque, quod post Lucii mortem, adhuc Gaio uiuo, | 3.1 |
| facere uoluerat eoque uehementer repugnante Nerone | |
| erat inhibitus, post utriusque adulescentium obitum | |
| facere perseuerauit, ut et tribuniciae potestatis | |
| consortionem Neroni constitueret, multum quidem | 5 |
| eo cum domi, tum in senatu recusante, et eum, Aelio | |
| Cato <C.> Sentio consulibus V Kal. Iulias, post | |
| urbem conditam DCCLIIII, abhinc annos XXVII | |
| adoptaret. | |
| Laetitiam illius diei concursumque ciuita- | 4.1 |
| tis et uota paene inserentium caelo manus spemque | |
| conceptam perpetuae securitatis aeternitatisque Ro- | |
| mani imperii uix in illo iusto opere abunde persequi | |
| poterimus, nedum hic implere temptemus, <contenti> | 5 |
| id unum dixisse quam ille omnibus <faustus> fuerit. | |
| Tum refulsit certa spes liberorum parentibus, uiris | 5.1 |
| matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus homi- | |
| nibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nec | |
| plus sperari potuerit nec spei responderi felicius. |