| Intrata protinus Germania, subacti Canni- | 2.105.1.1 |
| nefates, Attuarii, Bructeri, recepti Cherusci—gentes | |
| utinam minus mox nostra clade nobiles!—, transitus | |
| Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem | |
| asperrimi et periculosissimi belli Caesar uindicaret, | 5 |
| in iis quae minoris erant discriminis, Sentium Sa- | |
| turninum, qui tum legatus patris eius in Germania | |
| fuerat, praefecisset, | |
| uirum multiplicem [in] uirtu- | 2.1 |
| tibus, gnauum, agilem, prouidum militariumque | |
| officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, | |
| ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque | |
| eo abutentem, ita tamen ut eum splendidum ac | 5 |
| hilarem potius quam luxuriosum aut desidem diceres; | |
| de cuius uiri claro ingenio celebrique consulatu | |
| praediximus. | |
| Anni eius aestiua usque in mensem | 3.1 |
| Decembrem perducta immanis emolumentum fecere | |
| uictoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis | |
| hieme Alpibus in Vrbem traxit; at tutela imperii | |
| eum ueris initio reduxit in Germaniam, in cuius | 5 |
| mediis finibus ad caput Lupiae fluminis hiberna di- | |
| grediens princeps locauerat. |