| Pro dii boni! Quanti uoluminis opera inse- | 2.106.1.1 |
| quenti aestate sub duce Tiberio Caesare gessimus! | |
| Perlustrata armis tota Germania est, uictae gentes | |
| paene nominibus incognitae, receptae Cauchorum | |
| nationes; omnis eorum iuuentus infinita numero, | 5 |
| immensa corporibus, situ locorum tutissima, tra- | |
| ditis armis, una cum ducibus suis, saepta fulgenti | |
| armatoque militum nostrorum agmine ante impera- | |
| toris procubuit tribunal. | |
| Fracti Langobardi, gens | 2.1 |
| etiam Germana feritate ferocior; denique, quod | |
| numquam antea spe conceptum, nedum opere temp- | |
| tatum erat, ad quadringentesimum miliarium a | |
| Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Her- | 5 |
| mundurorumque fines praeterfluit, Romanus cum | |
| signis perductus exercitus. | |
| Et eodem mira felicitate | 3.1 |
| et cura ducis, temporum quoque obseruantia, classis, | |
| quae Oceani circumnauigauerat sinus, ab inaudito | |
| atque incognito ante mari flumine Albi subuecta, | |
| plurimarum gentium uictoria, cum abundantissima | 5 |
| rerum omnium copia, exercitui Caesarique se iunxit. |