Felix euentu, forte conatu, prima aestate 2.112.1.1
belli, Messalini opus mandandum est memoriae.
Qui uir, animo etiam quam gente nobilior, dignissi- 2.1
mus qui et patrem Coruinum habuisset et cognomen
suum Cottae fratri relinqueret, praepositus Illyrico
subita rebellione cum semiplena legione uicesima,
circumdatus hostili exercitu, amplius XX milia 5
hostium fudit fugauitque et ob id ornamentis trium-
phalibus honoratus est.
  Ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia 3.1
uirum ut, ubicumque Caesar esset, nihil in se repo-
nerent. Pars exercitus eorum proposita ipsi duci et
ad arbitrium utilitatemque nostram macerata per-
ductaque ad exitiabilem famem, neque instantem 5
sustinere neque cum facientibus copiam pugnandi
derigentibusque aciem ausa congredi, occupato monte
Claudio, munitione se defendit.
At ea pars quae 4.1
obuiam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et
Siluanus Plautius consulares ex transmarinis addu-
cebant prouinciis, circumfusa quinque legionibus
nostris auxiliaribusque et equitatui regio—quippe 5
magnam Thracum manum iunctus praedictis ducibus
Rhoemetalces, Thraciae rex, in adiutorium eius belli
secum trahebat—paene exitiabilem omnibus cla-
dem intulit.
Fugata regiorum equestris acies, fu- 5.1
gatae alae, conuersae cohortes sunt, apud signa
quoque legionum trepidatum. Sed Romani uirtus
militis plus eo tempore uindicauit gloriae quam du-
cibus reliquit, qui multum a more imperatoris sui 5
discrepantes, ante in hostem inciderunt quem per
exploratores ubi hostis esset cognoscerent.
Iam 6.1
igitur in dubiis rebus semet ipsae legiones adhortatae,
iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, in-
terempto praefecto castrorum praefectisque cohor-
tium, non incruentis centurionibus, <e> quibus etiam 5
primi ordines cecidere, inuasere hostes nec susti-
nuisse contenti perrupta eorum acie ex insperato
uictoriam uindicauerunt.
  Hoc fere tempore, Agrippa, qui eodem die quo 7.1
Tiberius adoptatus ab auo suo naturali erat, et iam
ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira
prauitate animi atque ingenii in praecipitia conuer-
sus, patris atque eiusdem aui sui animum alienauit 5
sibi, moxque, crescentibus in dies uitiis, dignum
furore suo habuit exitum.